Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 20 Maji 1712

GerhardtLatin

Nunc demum respondeo litteris Tuis mense Februario ad me datis, quae tanto gratiores fuere quanto prolixiores. Incipio a quaestione de corporibus, quam in Tuis maxima cum satisfactione perlegi, nec minore cum attentione meditatus sum. Ais alterutrum dicendum, vel corpora mera esse phaenomena, atque ita extensio non nisi phaenomenon erit; vel monadibus superaddi realitatem quandam unionalem quae absolutum aliquid (adeoque substantiale) etsi fluxum uniendis (monadibus) addat. Hanc disjunctivam admitto quoad rem ipsam, sed subsumo atqui non prius, ergo posterius.

Et quidem si corpora mera sint phaenomena, verum erit Zenonis Paradoxum omnem verum propriumque motum negantis, nam si nulla sese tangant, neque movebuntur. Ad hoc disjunctivae membrum negandum satis esse mihi fundamenti videtur philosophorum omnium juxta ac rudium praejudicium, qui non dubitant in corpore aliquid amplius esse quam phaenomena, id est somnia continuata, quantumvis perfecte sibi congruentia, quod adeo verum est ut Malbranchius qui corporum existentiam demonstrari posse negat, nec ipse diffiteri id videatur: nam dum istud inficiatur, non de phaenomenis istis loquitur, quae tam certa sunt nobis quam sua cuique perceptio; protestatur autem diserte se non dubitare quin dentur corpora illa quae demonstrari non posse contendit. »Je le crois comme bien prouvé, inquit, mais mal demonstré. Je le crois meme comme demonstré, mais supposant la foy«: censesne illum de solis phaenomenis hic loqui?

Superest itaque ut absolutum aliquid admittamus, in quo phaenomenorum realizatio consistat. Id Tu substantiam vocas, ego accidens; sed de re credo non erit litigium. Accidens voco quidquid substantiam completam per se praesupponit, ita ut sine illa saltem naturaliter esse non possit; atqui unionale illud absolutum praesupponit substantiam completam sive monadas sine quibus naturaliter esse non potest, nam juxta Te monades revera non sunt hujus additi ingredientia, sed requisita non quidem absoluta metaphysicaque necessitate sed sola exigentia, quod interpretor quasi diceres monadas isti addito praerequiri tanquam aliquid natura prius illo. Hanc interpretationem si non respuis (nec respuere posse videris, nam quod unitatis principium in se non continet, illud praesupponere aliunde debet), jam planum est, additum illud non esse substantiam in sensu Peripateticorum qui per substantiam aliud nihil intelligunt, quam ens primum, caeteris substratum et praesuppositum. Jam ergo habebimus in corporibus aliquid absolutum, distinctum a monadibus, quod non sit substantia, atque ita corpus cum nihil monadibus superaddat nisi illud absolutum, solum accidens illis superaddet.

Porro absolutum illud nollem statuere in solis punctis accidentalibus ad monadas respondentibus, nam eadem videtur manere difficultas circa illa quae circa monadas ipsas, quo pacto videlicet cum extensa non sint, facere extensum possint. Itaque prorsus necesse videtur ad unionale aliquod confugere, quod dici possit extensio accidentalis absoluta. De caetero si per phaenomena sola naturalis corporum constitutio explicari posset, fateor nullum philosophicum fore fundamentum reccurrendi ad accidentia non modalia in explicandis Eucharistiae accidentibus. Sed ut supra dixi communis hominum sensus in corpore sensibili aliquid amplius quam phaenomena in animae percipientis operatione consistentia intelligere videtur, et naturaliter loquendo perceptioni illi debet aliquod objectum respondere distinctum ab ipsa perceptione, alioqui Harmonia non esset.

Ubi Meldensis Episcopi mandatum perlegeris, gratum erit mihi intelligere aliquando quid de illo sentias. Qui si Jansenium ejusque sequaces propositiones damnatas in sensu improbando docuisse ostendit, suscepto munere defunctus est, hoc enim intendebat unice. An vero Jansenio faveat Augustinus, alia quaestio est quam Episcopi duo Lucionensis et Rupellensis nuper prolixe satis expenderunt in Pastorali sua instructione, quae etiam penes me est. Titulos sectionum, in quibus de voluntate Dei circa salutem omnium agit, visum est hic apponere.

Chapitre cinquieme où l'on montre l'opposition de la doctrine de S. Augustin avec celle qui est contenue dans la cinquieme proposition condanmée par l'Eglise. 436. sect. I, où l'on montre par des textes formels tirés de tous les ouvrages de S. Augustin que Jesus Christ est mort pour procurer le salut eternel d'autres que des predestinés. 437. sect. 2, où l'on fait voir que selon S. Aug. Jesus Christ est mort pour tous ceux qu'il doit juger. 448. sect. 3, où l'on fait voir que selon S. Aug. Jesus C. est mort pour tous ceux qui sont morts par le peché originel. 454. sect. 4, où l'on montre que selon S. Aug. Jesus C. a prié pour le salut eternel de tous les hommes en general et chacun d'eux en particulier meme des plus insignes reprouvés. 467. sect. 5, où l'on fait voir que selon S. Augustin Jesus C. a tellement repandu son sang pour tous les hommes qu'il est au pouvoir d'un chacun d'en être effectivement racheté s'il veut. 471. sect. 6, où l'on fait voir que selon S. Aug. Dieu veut d'une volonté sincere et effective quoyque conditionelle le salut de tous les hommes en general et de chacun d'eux en particulier. 480. sect. 7, où l'on montre par S. Augustin que Dieu donne des secours suffisans de grace interieure et actuelle pour rendre le salut possible à tous les hommes qui sont en etat d'en profiter par leur libre arbitre. 487. sect. 8, où l'on explique par S. Aug. meme les Endroits où ce pere semble restreindre la volonté que Dieu a du salut des hommes au salut des seuls predestinez. 499. sect. 9, on explique les textes où S. Aug. semble restreindre la priere de J. C. pour le salut eternel des seuls predestinés. 508. sect. 10, on explique les textes où S. Aug. semble dire que Dieu ne veut en aucune maniere le salut des enfans qui meurent sans bapteme. 559. sectionem 8vam, in qua explicantur textus, in quibus S. Aug. videtur innuere quod Deus non velit salutem singulorum, in adjecta scheda reperies.

Idem argumentum recenter tractavit quidam Ordinis Eremitarum Sancti Augustini Licentiatus Lovaniensis libro cui titulus: Augustinus Europaeus Africano contrarius; hic Coloniae venalis prostat.

Theodicaeae versionem ad paginam usque 540 promovi; ubi absoluta fuerit quoad tentamina (quod intra quindecim dies fore confido), describere aggrediar, et descriptionem ad TE mittam. Per singulas saltem dissertationes

sive partes subsequentur notae, quibus manum non adjiciam nisi finita versione. Tum paulatim cogitandum erit de editione, quae tamen vix ante nundinas autumnales Francofurtenses speranda est.

Hartsoeckerus noster altum silet. Tuas ad illum litteras misi Lutetiam. Mitto quaedam Sinensia. Nescio ubi legerim, habere Te meditationes quasdam philosophicas paratas, quibus naturae principia elucides. Scire aveo num spes sit eas brevi editum iri. Vale etc. Dabam Paderbornae 20 Maji 1712.