Des Bosses an Leibniz. Bd. VII
Hildesii 30 Martii 1712
Prolixas meas cum additis ad Dn. Hartsoekerum acceperis. Interea redditae sunt mihi tuae novissimae. Perlatus est etiam ad me liber de vita Christophori Bernardi Episcopi Monasteriensis non sane spernendus. Scripsi Hildesiam, rogavique, ut mihi indicetur, quid pro vectura expensum sit; ita simul cum pretio libri reddam vestris, per quos deinde facile satisfieri Bibliopolis poterit.
Meldensis quoque Episcopi opus, per occasionem, ad vos redibit; nunc nondum lectionem absolvere licuit.
Ex Catalogo Officinae, quam Romerskirchen Bibliopola cum libro mihi misit, nonnullos libros desidero, si aequo pretio vendantur. Itaque rogo ut adjunctum indiculum ei mittas, ut pretium minimum indicet; qui si sese aequum probet, plura ab eo peti poterunt.
Vellem nosse, quo tandem modo terminata Romae sit Chinensis controversia, et an omnino vicerint Antagonistae vestri, uti quidam jactant. Quod si ita est, missionem illam pro conclamata habeo. Laurentii Vallae Dialogum habemus hic in operibus in folio. Sed vidi olim separatim editum illud opusculum minore forma. Et dispiciam an Guelfebyto haberi possit, quo tibi mittatur. Ego quidem verba autoris contraxi, sed tamen ad ea recurri e re erit.
Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 17 Martii 1712.