Leibniz an des Bosses

Hanoverae 17 Martii 1712

GerhardtLatin

Dieser Brief wurde spΓ€ter aufgefunden. Er lautet:

Pridie Paschatis negotiorum causa Hildesiam veniens gratissimas Tuas 17 mensis labentis scriptas reperi. Tum hae ipsae tum vicinia me implerunt ut quando coram non licet, TE saltem eminus salutarem. Prolixioribus TUis, quas Paderbornae accepi, respondebo cum illuc rediero. Discedam autem hinc post triduum, hoc est tertia Aprilis. Litteras ad Hartsoekerum curavi, quarum exemplum etiam ad Turnaminum transmisi.

De Re Sinensi haec ad me nuper Colonia. Decretum Alexandri VII non est abrogatum, nec novum decretum datum a Moderno Pontifice nisi confirmatio statutorum Eminentissimi Turnonii concernentium aliquos ritus, ita tamen ut declaratio major expectetur adhuc. Patres Provana et Natalis a Pontifice facultatem obtinuerunt redeundi ad Sinas. Submiserunt se quidem nostri Romae congregati Judicio summi Pontificis, quod ansam dedit Pasquino dicendi Eminentissimi Turnonii miraculum hoc esse, quod Jesuitas in coelis jam degens converterit, quos dum in terris esset, convertere non potuit. Verum ut dixi totum vertitur in futura declaratione, et Pontifex nostris supplicibus dixisse fertur decretum suum vim tantum habere, si facta vera sunt.

Vale. Dabam raptim Hildesii 30 Martii 1712.