Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 18 Febr. 1712

GerhardtLatin

Si vales, bene est. Nuper per Dn. LΓΌcken, Hildensis Postarum magistri optionem, ad TE misi Meldensis Episcopi Mandatum, quod ubi pervolveris, eadem ad me via remittere poteris. Subinde prolixas ad TE dedi, quibus adjunxeram versionis meae sesquiplagulam. Exinde accepto quod mihi Bacchanales feriae praebebant otio, deproperavi reliquam dissertationem praeviam, et partem primam Theodicaei, jamque magnis animis in altera parte pergo, laborem edulcantibus sublimibus meditationibus Tuis. Varia occurrunt, partim cogitatis tuis apprime consona, partim adnotanda, quae videbis aliquando. Ut se initia dant, totam versionem circa Pentecosten absolutum iri confido. Origenis contra Celsum opus hic non habemus, nam ea solum autoris istius praesto sunt quae Huetius edidit. Vallae etiam dialogus latinus a TE suppeditandus erit. Alia alias. Hildesio accepi, Colonia illuc advenisse Vitam Christophori Bernardi etc. quam ad te missam aut propediem mittendam non dubito. .........

Vale etc. Dabam Paderbornae 18 Februarii 1712. Haec raptim.