Leibniz an des Bosses

Hanoverae 6 Januar. 1712

GerhardtLatin

Plane ad votum meum est versionis tuae specimen, modo fas foret tantillae rei tempus tantum a te impendi. Remitto igitur, nec, quod admoneam, habeo, simulque gratias ago. Non assentirer hoc a te melioribus destinato agi, nisi scirem eadem opera rem a te peritissime discussam iri.

Autor recensionis Gallicae in Batavis Bernardus Essais de Théodicée sic interpretatus est, quasi vellem dicere Tentamina Theodicaei, aut me Theodicaeum appellassem; sed mihi animus fuit doctrinam ipsam seu materiam dissertationis Theodicaeam appellare, ita ut Theodicaea sit doctrina de jure et justitia Dei.

Petersenius, olim Superintendens Luneburgicus, ob Chiliasmi propugnationem publicam dimissus, qui postea etiam doctrinam Origenis magno opere apokatastaseôs, pantôn propugnavit, sane erudite carmen Theologicum parat titulo Uraniados, in quo suae Theologiae satis paradoxae systema complectetur. Est certe Poëta spiritus non spernendi.

Vellem aliquis integram aliquam operis Jansenii Iprensis quod Augustinum inscripsit, analysin compendio daret, nam ex ipso nexu totius systematis apparet optime, quid sentiat autor.

Interim pergratum erit scriptum Henrici Coaslinii Meldensis Episcopi, quo mentem Jansenii eruere aggressus est. Ea certe methodo facilius quam acerrimis Curiae Romanae mandatis obtinebitur, ut credant homines, sententias quasdam certo sensu a Jansenio propugnatas fuisse: cum careri possit autoritate in re ante oculos posita, nec autoritas humana sensuum fidem aequare possit.

Magna nunc est fundi literarii sterilitas, nec video in his oris aliquid memorari dignum.

Ego nunc quaero obtinere Frodoardi carmen integrum de Pontificibus Romanis, cujus tantum pars hactenus extat. Si obtinere possum, adjiciam Floribus meis in Johannam Papissam sparsis. Sed hoc consilium nolim hactenus publicari.

Proximis nundinis Paschalibus, Deo volente, prodibit specimen quoddam meum Apparatus ad Philologiam, praesertim Germanicam, in quo aliqua nova inspergentur. Caeterum hoc penitius persequendum aliis junioribus relinquo. Erui nuper originem vocis Hornung, quae mensem Februarium Germanis significat.

Credo in collegio vestro Paderbornensi extare multos libros a Celsissimo Principe Ferdinando Furstembergio legatos. Erat enim Fautor vobis eximius.

Habuistis in scrutinio virum insignem in paucis ad Historiam illustrandam. Nescio an supersit alius ex vestris vir doctus, qui ei substitutus Paderbornensem Historiam absolvit, cui, ni fallor, Cloppenburgio nomen.

Cum aliquando Paderbornae essem, inveni in collegio vestro virum in Mathesi practica bene versatum, sed nominis oblitus sum et anni sunt admodum multi. Habet interdum Westphalia praeclara ingenia et sese ostensura, si occasio culturae detur.

Ante annos aliquot Dn. de Alpen (si bene memini nominis) vitam Bernardi Episcopi Monasteriensis nuperi dedit justo volumine. Ille liber non est visus in officinis nostris. Quod si apud vos haberi potest, libenter redimam.

An probas quae Hartsoekero rescripsi? Ego certe, nisi principium meum bene percipiat, erravi cum eo, frustra non replicabo. Quod superest, vale et fruere, et rem in multos annos faustos ac felices bene gere. Datum Hanoverae 6 Januar. 1712.

P.S. Ni fallor, hinc per Hamelam recta ad vos scribitur. Titulos Batavis superfluos et hic minus usitatos omitti malim.