Leibniz an des Bosses

Hanoverae 7 Decembr. 1711

GerhardtLatin

Dom. Hartsoekero paucis, ut vides, respondeo: quamdiu ille non bene attendit ad principium meum, nihil agimus. Rogo, ut inclusas ei mittas.

Ex Gallia accipio, rigidiores meo Tentamini Theodicaeae non valde favere. Dicere potero, ut Cupido apud Ovidium:

Bella mihi, video, bella parantur, ait.

Si dignum tibi translatione tua videatur, poteris, quae voles, per notas marginales admonere: quaedam enim fortasse non simpliciter transmittere poteris. Quod superest, scias me valde gaudere, quod nobis propior factus es. Vale et fave. Dabam Hanoverae 7 Decembr. 1711.

P.S. Pergrata erunt scripta nova, quorum communicationem sperare jubes. Illud imprimis, in quo vera Jansenii sententia ex scriptis ejus eruitur. Muysii Elementa physica aliquid sane habent, et laudandus est conatus notiones explicandi distinctius; sed in plerisque vereor ut scopum satis attigerit. Non tam facile est, bonas definitiones condere, quam vulgo putant, et passim quaerit nodum in scirpo.

Doce me, quaeso, quando Paderbornam appuleris.