Leibniz an des Bosses

Hanoverae 7 Septembr. 1711

GerhardtLatin

Gratum mihi est, quod partes meas contra Dn. Hartsoekerum tueris.

Cum Adamus creabatur, praevalebat quidem inclinatio ad bonum, sed suberant tamen semina futurae inclinationis ad malum: nam omnia in rebus quodammodo praestabilita sunt, et praeteritum est praegnans futuri. Ut autem Adamus talis, qualis futurus erat, ad existentiam admitteretur, causa fuit, quod partes faceret optimae seriei possibilis. Ptolemaeus vester, vir insignis, videtur dubitare, an optima series rerum possibilis admitti possit, quia non datur perfectissima creatura. Atque id ego quoque concedo, sed nego, seriem rerum pro creatura haberi posse, nam series infinitorum non potest pro uno toto haberi, ut alias demonstravi. Est autem series rerum infinita certe a parte posteriore, ut vocant, seu caret fine, etsi non careat initio. Meo judicio, nisi daretur series optima, nihil plane crearet Deus quia non potest agere praeter rationem, aut praeferre minus perfectum alteri perfectiori. Caeterum gaudeo, tanto viro cogitationes meas probari, quas non dubito quin multis modis emendare et perficere possit. Sunt qui a me desiderant, ut libellum Theodicaeae meae Latine edi curem, sed versionem adornare non vacat.

Quid Tourneminus, vir doctissimus et ingeniosissimus, de meditationibus meis sentiat, aliquando discere gratissimum erit.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 7 Septembr. 1711.

P.S. Erravit Diarium Parisinum, si me praesidio Berolinensi cessisse scripsit. Dno. Baroni de Prinzen, Ministro Status Regio, ex officio incumbit cura omnium Academiarum et Scholarum sub Regis ditione sitarum; itaque etiam res Societatis apud Regem curat et tuetur; sed quae ad studiorum profectus in Societate pertinent, ad meam curam etiamnum spectant.