Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrip. 25 Aprilis 1711
Cum Te salvum et incolumem Hannoveram rediisse et fasciculum libellorum Italicorum a Ptolemaeo missorum accepisse jam confidam, mitto nunc tandem litteras Clarissimi Hartsoekeri, quas cum Parisiensibus nostris communicare ipse mihi concessit exemplo Tuo. Tres Patris Spei litteras descriptas pridem ad Hildesienses nostros direxi, quas Tibi si necdum redditae sunt, cum his reddendas arbitror. Tuas ad Turnaminum una cum scriptarum ad Hartsoekerum apographo Parisios curavi. Theodicaeum Tuum avide expectatum et Ptolemaeus et Turnaminus jam acceperint. Nova Chinica novissima in adjecta scheda reperies. Patrem Castner qui ea scripsit, dum Roma ad Chinas reverteretur, Monasterio Westphaliae transeuntem videre memini. Addidi et quaedam Romana causam Chinicam spectantia, praeter quae nihil adhuc intelleximus.
Ob commendatum Serenissimo Duci Dominum Nicolaum Reingens gratias ago quas debeo, cum in aula Regis Catholici complures habeat merito suo patronos nec aliunde rationes desint sat graves, quarum specimen adjectae litterae exhibent. Opinor rem successu non carituram, maxime si Serenissimi Ducis suffragium accesserit, de quo tamen molestus esse nolim.
Venio nunc ad argumentum penultimae epistolae Tuae. Loca in quibus moralem in Adamo aliisque peccantibus necessitatem peccandi innuere videbaris, haec fere sunt.
Pag. 628 3a objectione 1 prosyllogisme: tout predeterminé est necessaire, tout evenement est predeterminé, donc tout evenement et par consequent le peché (d'Adam) aussi est necessaire ... on repond si quelqu'un entendoit une .. necessité .. qui ne fut que morale ... il est manifeste qu'on luy nieroit la majeur.
Pag. 468 n. 282. l'on peut dire dans un certain sens qu'il est necessaire .. que les diables et les damnez pechent .... que l'homme suive le parti qui apres tout le frappe le plus, mais cette necessité n'est point opposée à la contingence etc.
Pag. 497. necessité determine plutot à moins qu'on ne parle d'une necessité morale.
Quod vero nec admitti debere videatur praedeterminatio moralis ad malum directe saltem a deo proveniens (qualis esse videretur ea quae Adamum initio peccare fecit), inde probari videtur quod Deus ab initio fecerit hominem rectum; sed qui habet majorem inclinationem ad malum quam bonum, non est rectus ergo. Idem dici potest de angelis peccantibus.
Fateor potentiam se determinandi sine ulla causa sive sine ulla radice determinationis implicare contradictionem, neque enim voluntas eligere sive determinare sese potest absque motivo, quod semper est bonum aliquod ipsi propositum. Sed nego voluntatem, si bonum minus efficaciter propositum prosequeretur, determinaturam se sine ulla causa, et ajo bonum etiam minus efficaciter propositum sufficientem esse causam, metaphysice saltem loquendo, ad hoc ut amplectantur illud ipsum minus bonum, alioquin sequeretur Adamum sine contradictione non potuisse obedire Deo dum peccavit, quod sic probo: determinare se sine causa implicat contradictionem, sed Adamus obediens Deo determinasset se sine causa, nam, ut suppono, proponebatur ipsi motivum peccandi fortius quam motivum obediendi. Motivum autem minus efficaciter propositum amplecti est se sine causa determinare.
Vasquius noster qui Tecum sentit voluntatem non posse eligere aliquid prae alio nisi intellectus proponat efficacius etc., ait voluntatem posse suspendere electionem objecti efficacius propositi, et tum intellectum hoc ipso determinari ad consideranda motiva pro parte inefficacius proposita, ex qua meliori consideratione sequitur tandem ut intellectus proponat efficacius motiva contraria, adeoque ut voluntas possit eligere oppositum. Sed hoc responsum quantum video, principia a Te posita non admittunt.
Pag. 66 sic ais: nous nous devons contenter de dire que l'incarnation est l'union la plus etroite qui puisse exister entre le createur et la creature sans qu'il soit besoing d'aller plus long. Les Nestoriens ne pouroient ils point etre contens de cette explication? Ouy sans doute, il en devoient etre contens, car ils nioient que l'union plus que morale entre le createur et la creature pust exister. Il semble donc qu'il soit besoing de dire quelque chose de plus.
Dum opus S. Thomae Aquinatis contra Gentiles pervolvo, incidi forte in caput 93 libri 4ti, in quo nisi fallor eam ipsam rationem perpetuitatis poenarum quas damnati tolerant, quam adducis et ex Drexelio confirmas insinuat: ait enim poenam animarum quae damnantur, non fore perpetuam si voluntatem in melius mutare possent, quia iniquum esset, quod ex quo bonam voluntatem haberent, perpetuo punirentur. Paulo infra dicit: voluntatem a peccato mutari in bonum non contingit, nisi per gratiam Dei, damnatorum autem animae a gratia totaliter excluduntur.
Atque haec sunt quae in praesenti occurrunt. Fortasse plura a Patre Turnamino accipiam, qui ut mihi antequam Tuas acciperet, scripsit, si epistolam ad Patrem Bouvet ad ipsum miseris, faciet ut responsum habeat. Quid ad Tuas responsurus sit expecto proxime. Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae 25 Aprilis 1711.