Leibniz an des Bosses

Berolini 2 Martii 1711

GerhardtLatin

Novissimis tuis non minus quam Orbanianis ac Tourneminianis et Hartsoekerianis respondi. Interea alias a te accepi, quae Berolinum me sunt secutae, quorsum Societatis Scientiarum magis magisque provehendae causa mihi excurrendum fuit. Ne vero petita negligerem, in eum quem suggessisti sensum hodie ad Serenissimum Ducem Brunsvicensem scribo; quamquam enim haud satis sciam quousque ille intercessiones in se recipere soleat pro iis quos non satis novit, nolui tamen quicquam omittere, quod in me esset, quo tibi promptam voluntatem meam testarer. Fasciculum Ptolemaeicum favore tuo data occasione satis mature accepero, nam ante Paschale festum domum redire haud licebit.

De rebus Hildesiensibus absens non satis habeo, quod dicam.

De rebus Sinicis decretum Pontificis me perplexum reddidit, et dubitare cogit, ne non satis placeant illi circuitus Monarchae Sinarum, qui Legati a Latere viri sibi minus probati acta diserte improbata mallet, uti ex parte aliqua certe improbari merebantur. Quod superest, vale et fave. Dabam Berolini 2 Martii 1711.