Leibniz an des Bosses

Hanoverae 2 Julii 1710

GerhardtLatin

Gaudebo, ubi Missionem Sinensem extra periculum positam intellexero: nollem enim Christianismi progressum sisti ob scrupulos, qui mihi non magni momenti videntur. P. Kircherus olim edidit monumentum Christianismi Sinensis veteris. Quibusdam novitatis suspectum visum est, puto tamen autoritate Romae non cariturum, si inde sumtus est locus decalogi, in quo Deus vertitur Tien. Sparsus erat rumor, nolle Monarcham Sinensem ut imposterum Christiani etiam Europaei apud Sinas degentes penderent ab extranea autoritate, sed hoc verum esse non puto.

Corpus quod in distans immediate operaretur, esset praesens alteri non dimensionaliter seu circumscriptive, sed ubicative et substantialiter; immedietatem substantiae, non dimensionum quarum distantia conservaretur, id mihi videtur commodius quam statuere multipraesentiam replicativam, cujus de possibilitate nolim disputare; nec tamen video cur huc confugere necesse sit. Operationem corporis naturalem in distans utique improbo, supernaturalem non aeque.

Vir quidam honestus ex Cellensi tractu ad vestram communionem ante annos aliquot transiit, et nunc Hildesii Advocatum in Tribunali supremo agit. Ejus filius, non vulgaris spei adolescens, studiis in Collegio vestro dans operam, visus est dignus qui commendaretur ad obtinendum in Collegio Romano locum, nec alium reperimus aptiorem. Accipis hic testimonium Reverendi Patris ex vestris, cui noti sunt ejus mores, noti profectus, rogoque ut illud Rmo Patri Ptolemaeo cum multa mei commendatione transmittas. Utinam illi satis virium annorumque largiatur Deus, ut praeclaris coeptis defungi possit.

Rogo ut memineris consilii de viro aliquo docto et Historiae Ecclesiasticae pariter ac Theologiae scholasticae insigniter perito, sed adhuc aetate florente, animando ad Historiam dogmatum a Petavio ac Tomassino coeptam et per Patres fere deductam, sed per Scholasticos ad nostra usque tempora continuandam. Jucundum illud simul atque utile foret. Ibi simul fata philosophiae intertexenda essent. Habemus aliquam antiquae philosophiae Historiam, sed mediae fere nullam.

R. P. Janningius innuere videtur vitam Roberti de Aspero Monte periisse, de quo doleo, quia nescio an aliunde recuperari possit.

Flores in tumulum Papissae sparsos docto cuidam Chronologo mittere promisi, ut suas observationes mecum communicet, nec ante de editione cogitare potero.

Non memini quale sit Harmoniae praestabilitae corollarium, de quo meam sententiam quaesisse dicis. Quod superest etc. Dabam Hanoverae 2 Julii 1710.