Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrip. 14 Junii 1710
Cum expectatissimas Tuas litteras accepi 2 Maji datas (nam alias a Te vidi nullas), ad academicos me gradus comparabam, et futurum videtur ut a mathematicis carceribus vice digressus cursum abrumpere, et ad Theologiam animum appellere cogar. Gratias interim ago pro insignium quos suggeris Mathematicorum notitia, quae si non mihi, saltem aliis usui esse poterit. Hac, quam dixi, cura defunctus nihil habui prius quam Tibi respondere. Si vera sunt quae novissime Roma nunciantur, Sinensis ecclesiae fata brevi patebunt, nam dum P. Raimundus noster, Provanae socius, Clementi XI vetera Christianae religionis monumenta non ita pridem in Sinis reperta, et inter ea Decalogum a pluribus saeculis Sinice redditum in quo Deus vocabulo celebri Tien exprimebatur, nuper exhiberet, fertur Pontifex dixisse, se 15 Maji toti huic negotio finem impositurum, neque enim se missionem istam pessum ire velle. De Patre Visdelou legi, ni fallor, in quadam Gallorum nostrorum apologia, falsum esse quod a caeteris nostris discreparet, maxime postquam decretum ipsum a Turnonio allatum perpendere licuit, in quo controversia facti, an scilicet ritus Sinici tales revera sint quales in suo mandato depinxerat eos Illustrissimus Maigrotius, indecisa relinquitur, uti ex ipsius decreti tenore videntur evincere Apologiae nostrorum, quidquid sit de mandatis occultis quae Turnonio dedisse potuit Clemens XI.
An porro Salomon noster, dum matres duae de puero contendunt, ei cujus viscera commota sunt super puero, causam adjudicaturus sit, eventus dabit. Timemus quidem, sed magis speramus. Praga intelleximus, praecipua quae in nostrorum defensionem italice vel gallice scripta sunt opuscula latine reddita ibidem esse sub praelo.
Licetus circa compositionem quandam animae humanae e partibus seu gradibus tibi consonat. Divisionem animae, quam astruit, in sensu metaphysico intellectam tibi non probari sciebam, sed si physice et ad sensum sumatur non repugnabit placitis tuis, sic enim et anima plantae matricis dividi censetur in animas propaginum, quia hae in matrice latentes tandem se exserunt.
Cum panis substantiam in Eucharistia interire profitemur, non solum ejus formam quae utique in modalitate quadam consistit, cum panis ens sit per aggregationem, destrui volumus, sed etiam propriam panis materiam. Itaque et monades saltem tritico propriae interire dicendae erunt, quod a principiis tuis non discrepat, cum monades illae quantumvis multae massam non faciant. His monadibus sublatis si corporis Christi monadas substituas easque extensione sua quae ipsis essentialis non est spoliatas, habebimus opinor hoc pacto panis in Christi corpus conversionem sat catholice explicatam. Vide si placet ea quae contra Cartesii ad quartas hac de re objectiones responsionem obmovet autor Itineris per mundum Cartesii prope finem partis secundae pag. mihi 132 et seqq. quae quantumlibet valida adversus Cartesium censeam, non tamen contra sententiam tuam hoc modo explicatam militant.
Circa multipraesentiam haec occurrunt. Primo si ad praesentiam sufficiat operatio sine respectu ad dimensiones, efficere Deus non poterit ut aliquid operetur in distans, nam operatio hoc ipso rem operantem praesentem sistet. Deinde spiritus vel animae rationalis praesentia sine respectu ad corpus vel ejus dimensiones explicari non posse videtur, igitur nec unius corporis ad alterum praesentia. Adde quod unius corporis in alterum operatio tuis principiis dissonat. Praeterea, si recte memini, Newtoni et aliorum operationem in distans admittentium sententiam alicubi improbas. Denique similem multipraesentiam sustinere poterit Cartesius (imo et Calvinus), cum tamen in quadam ad Pelissonium Epistola, Cartesii principiis realem praesentiam everti censeas.
Memini in alterutro epistolio meo postremo Tuam de quodam Harmoniae praestabilitae consectario quaesivisse sententiam, de quo quid Tibi videatur, gratum erit intelligere. De juvene quoque, quem Ptolemaeus optabat, quid Serenissimus Dux responderit, intelligere cupio, nam propediem scribam ad Ptolemaeum, cui in votis est Serenissimo gratificari. Non ego solum sed et alii multi, Antibaeliani operis Tui evulgationem avide expectamus his in locis.
Causam Quesnellianam, quae rara esse incipit, etiam in Belgio, faxo ut habeas, quanquam quartus tomus sive continuatio libri, cui titulus Le veritable esprit des nouveaux disciples de S. Augustin, necdum a Te visa tota fere est de Quesnellio.
Ad curandam tui de Papissa opusculi editionem, si res adhuc integra est, opellam meam offero. Vale, Vir illustrissime, et sinceras preces, quas aliquot jam ab annis pro salute et incolumitate tua quotidie tacitus ad Deum fundo, boni consule. Dabam Coloniae Agrippinae 14 Junii 1710.
Post scriptas litteras audio ea quae superius de Sinico negotio scripsi, Roma confirmari et insuper addi: Pontificem maxima cum affabilitate Patri Raymundo Lusitano respondisse, se propediem ad arcem Castelgandolphinam animi relaxandi causa profecturum, ibidemque admodum R. P. nostro Praeposito Generali mentem suam denique circa causam Sinensem declaraturum, ex quo conjiciunt Romani causam illam in congregatione S. Officii recens esse definitam.