Leibniz an des Bosses

Hanoverae 2 Maji 1710

GerhardtLatin

Miraberis quod tamdiu officio defui, et me quoque pene pudet, aliquid negligentiae fateri, sed cui accessere partim absentia, partim incommoda valetudo. Spectabam etiam absolutionem libri mei in Batavis nuntiare posse, de qua tamen ab aliquot septimanis nihil intelligo, etsi maximam partem impressam acceperim.

Puto me primae tuae epistolae Colonia 18 Januar. datae respondisse, ubi de vocibus consecutivis monebas. Et sane posterior melius abesset, si quid judico. Veroniana methodus non meretur, ut quisquam ejus tutelam suscipiat. Est merus Logicae abusus. Nicolius eam nonnihil immutavit, quamquam et revera in suo de Ecclesia opere nihil magni praestiterit. Si argumenta hujusmodi Aristotelico more ad formam logicam redigantur, statim concidunt. Atque ideo Logicam Aristotelicam merito laudo.

Prodiit in Batavis fasciculus, cui titulus Mémoires pour Rome sur l'état de la Religion Chretienne dans la Chine 1709. Sed omnes partes Fasciculi ab autoribus sunt vobis adversantibus, mihi tamen sententiam eorum nondum persuasere: Illud apparet: Tournonium Cardinalem mandata Pontificia secutum esse, eoque magis Romanos perplexos esse, quod nunc obliquanda vela vident.

Liceti librum de ortu animae humanae, nunquam censura confixum puto. Si rationalitas animae sensitivae praeexistenti non superadditur miraculose, sequitur sponte, inde prodire per evolutionem naturalem. In Liceto non probo, quod dicere videtur, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivam dividi, nam quaevis anima est indivisibilis.

Cum panis revera sit ens per aggregationem seu substantiatum, ejus substantialitas in monadum unione consistet. Itaque ad eam abolendam vobis non necesse est monades ipsas abolere.

Multipraesentia non habet opus explicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda est per genus praesentiae nullam habens relationem ad dimensiones, velut si Deus efficeret, ut aliquid immediate operaretur in distans.

Non video quid prohibeat genios esse Zôa, sed multo his quae novimus, nobiliora. Animalium tamen nomen non bene convenit, quia ea speciem propagant.

Liber inscriptus l'Esprit des nouveaux Disciples de St. Augustin, dudum ex Batavis mihi promissus est; sed causa Quesneliana tuo favore pergrata erit. Augustinum a Perrio defensum habeo.

Papissa nihil ad Antibailium; peculiare erit opusculum Latino Sermone, cui titulus: Flores sparsi in tumulum Papissae.

Pardiesii scripta Gallica, Latine versa in Germania olim prodiere (Jenae ni fallor) quae facile procurabit Bibliopola.

Gottigniesius vester subtilis erat, sed saepe nodum in scirpo quaerebat.

Etsi Gregorius a S. Vincentio quadraturam circuli et hyperbolae non absolverit, egregia tamen multa dedit.

In fasciculo Sinico apud Batavos edito lego, patrem Visdelou vestrum natione Gallum, contra vestros pro Turnonio stare; id an verum sit, nosse velim. Nam acceperam neminem vestrorum Gallorum Sinicae literaturae peritiorem esse. Addebatur, eum ideo ex Sina ablegatum jussu Monarchae. Itaque nosse velim, quo devenerit.

Titulus, vel conspectus Musaei Kircheriani a Bonanno perplacet, nec dubito, quin multa ex eo discamus. Miror Patrem Bonannum adhuc tueri aequivocam generationem.

Gaudeo quod tibi non displicent quae Patri Lamio Benedictino reposui.

Forsterus cum Patre Servatio Nöthen Francofurti novissime locutus est, et hanc, quam includo, schedam mihi misit, ne Servatius vester Patribus vestris, sed Forstero ipsi Librum transmissum imputet.

Circa juvenem Brunswigo-Luneburgium Collegio Romano idoneum, reditum Serenissimi Ducis Antonii Ulrici expectavi, eique jam reverso rem insinuavi: responsum exspecto.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 2 Maji 1710.

P.S. Literae, quo rectius ad me perveniant, praestabit ad Hildesienses vestros curari, et Dn. de Behrens commendari; interdum enim Hanovera absum.