Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrip. 25 Martii 1710
Ante dies octo paucula perscripsi nova de negotio Sinensi. Mitto nunc ea quae partim Roma partim aliunde ad nos perlata sunt, ex quibus in spe boni exitus confirmamur.
Dum solidissimum tuum ad motas ab Amico Benedictino difficultates contra Harmoniam praestabilitam relego responsum, incidit forte dubitatio quam nec ab Amico nec a Baylio tangi video, nempe: Ex Harmonia corporis et animae praestabilita prorsus sequi videtur: si creatura quaepiam tam perfecta condita foret, ut totius universi mechanismum perspectum haberet, fore ut non praesentia duntaxat arcana cordium sed et futura quaecumque libera (saltem ea quae naturae ordinem minime transcendunt) certo et infallibiliter cognosceret ac praesciret.
Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae 25 Martii 1710.