Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrip. 15 Martii 1710
Litteris meis ante sesquimensem ad Te datis non multa de Sinensi negotio inserere potui. Subinde quaedam ad nos Roma perlata sunt quae hisce communico raptim.
Inprimis notatum Pontificem quoties Decretoriam sententiam ferre voluit (voluit autem aliquoties) pejuscule habuisse.
Cardinalis Turnonius datis ad Pontificem litteris questus esse scribitur de Missionis nostrae Sinensis praesidibus quod aliquos e nostris secum (Cardinale) sentientes vexarent, imo carceribus et vinculis continerent, atque hos inter nominabatur Pater de Noel qui tamen Romae jam est et in facie Urbis et Orbis contra Cardinalem Societatis causam strenue agit. Haec denunciatio Pontificis rationes mirum in modum conturbasse fertur, agnoscentis Eminentissimum Turnonium, uti in hoc, sic in aliis falli potuisse.
Medicus ejusdem Cardinalis multa quae in Sinensi causa testatus fuerat, revocavit urgente revocationem confessario ex ordine S. Francisci. Palinodia haec e Sinis missa est ad Pontificem qui dolos et fraudes illas nunc demum advertere incipit.
Nos interim per Encyclicas ad universam Societatem litteras a Praeposito Generali nostro Sinensem Ecclesiam Deo commendare passi sumus et adhuc speramus.
Libellos aliquot italicos et gallicos ea de re editos a nostris videre mihi contigit, sed eorum exempla quae Tibi mitterem nec prece nec pretio obtinere potui. Quod possum, mitto titulos:
1. Protestation des Jesuites sur les ceremonies de la Chine.
2. Reponse à la Protestation de Messieurs du Seminaire des Missions etrangeres.
3. Lettre à un Prelat sur un ecrit intitulé: Lettre de Mr. le Cardinal de Tournon à Mr. Maigrot.
4. Lettre à Messieurs du Seminaire des Missions Etrangeres sur ce qu'ils accusent les Jesuites de ne s'etre pas soumis sincerement au nouveau decret touchant les affaires de la Chine.
5. Osservazioni sopra la Risposta fatta dal Procuratore del Sig. Cardinal di Tournon a cinque Memoriali de Padre Provana Procuratore de' Missionarii della Compania di Giesu.
Si imposterum eos nactus fuero, mittam una cum libris de vero spiritu discipulorum S. Augustini, de quibus alias.
P. Janningus et P. Orbanus salutem Tibi plurimam per me dici volunt, ac prior etiam gratias agit ingentes pro Manuscripto de Vita Goberti.
.......... Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae 15 Martii 1710.
P.S. Vidi ante dies aliquot Responsum tuum ad motas a Patre Lami Benedictino difficultates contra Systema tuum uti extat in Diario Parisiensi anni praeteriti. Si judicium meum audire sustines, arbitror adversario prorsus satisfactum.