Leibniz an des Bosses
Hanoverae Januar. 1710
Hannoverae Januar. 1710.
Dubitabam de valetudine Tua, nunc gaudeo Te valere et mei meminisse. Novum munus, novum locum maximam temporis partem sibi vindicare facile intelligo. Gratias pro monitis: consecution apud Gallos putem ferri posse, quia vox alia commoda deest, sed contradistingué rectius vertetur in distingué. Locum de Gersone et Rusbrokio consulam.
In controversiam de autoritate Ecclesiae ingredi nolim, ne in prolixam discussionem venire necesse sit, multasque ambiguitates evolvere. Ars nova Veronii, Nihusii et similium mihi olim inanis visa est, neque operae pretium fuerit ista retexere. Et frustra Walenburgii talia defendere conati sunt, quorum olim in hanc rem opellas legi. Baylio credo placuissent, Scepticismi amatori, sed qui contrariam inde conclusionem duxisset.
Si rationalitas animae sensitivae praeexistenti non superadditur miraculose, sequitur inde sponte prodire per evolutionem naturalem, atque hoc volui, cum dicerem inesse in actu signato. Si hanc phrasin minus commodam putas, aliam substituere licebit.
Ex Liceti loco quaedam probo, alia non probo, nempe illud, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivam dividi. Nam una est anima quaevis et indivisibilis, neque anima quae semini inest, animae paternae portio est. Liceti librum censura aliqua confixum non puto.
Cum panis revera non sit substantia, sed ens per aggregationem seu substantiatum resultans ex innumeris monadibus per superadditam quandam Unionem, ejus substantialitas in hac unione consistit; itaque non necesse est secundum Vos a Deo monades illas aboleri vel mutari, sed tantum subtrahi id per quod ens novum producunt, nempe Unionem illam; ita cessabit substantialitas in ea consistens, etsi maneat phaenomenon quod jam ex monadibus illis non orietur, sed ex aliquo divinitus substituto unioni illarum monadum aequivalente. Ita nullum aderit revera subjectum substantiale. Sed talibus nos non indigemus qui transsubstantiationem rejicimus.
Multipraesentia ejusdem corporis non habet opus replicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda est per praesentiae genus nullam habens ad dimensiones relationem. Et revera si Deus efficeret ut aliquid immediate operaretur in distans, eo ipso ejus multipraesentiam efficeret sine omni penetratione aut replicatione. Secundum nostros non dicitur includi pani corpus Christi, sed cum eo accipi, ubi nulla ad dimensiones alligatio necessaria est.
Non video quid prohibeat genios esse zôa, sed multo his quae novimus nobiliora. An personam cum corpore suo constituant, pendet a natura
unionis, quae est aliquid metaphysion, nec a nobis semper satis explicari potest.
De re Sinensi ad me perscriptum est, Pontificem singulari temperamento appellationes a Legato Turnonio ad sedem suam rejecisse, sed ipsam Turnonii sententiam nihil Alexandri VII decretis obstituram declarasse. Quod est verbo aut formula contra vestros pronuntiare, re et effectu pro illis.
Liber inscriptus l'esprit des nouveaux disciples de S. Augustin ex Batavis jam mihi missus est. Sed causa Queneliana tuo favore impetranda pergrata erit; pretium docebis. Augustinum contra Launoium defensum a Serrio habeo. Sed ajunt Launoium scripti autorem non fuisse.
Papissa nihil ad Antibailium. Libenter intelligo Codicem Martini Poloni, unde abest, apud vos extare. Pardiesii scripta Gallica latine versa in Germania prodiere, quae facile procurabit bibliopola. Chalesius vester non spernendus est: in eo peccavit quod analysin profundiorem quam non intellexit sprevit. Ozannami Algebra non est contemnenda. Gottingiesius vester, vir quidem subtilis, interdum in scirpo nodum quaerere visus est. Etsi Gregorius a S. Vincentio Quadraturam Circuli et Hyperbolae non absolverit, multis tamen pulcherrimis veritatibus Geometriam auxit; itaque plurimum ei debemus. Quod superest, Deum in his anni auspiciis precor, ut Te nobis in multos annos florentem servet. Vale etc.