Des Bosses an Leibniz
Coloniae Agrippinae 18 Januar. 1710
Hildesio recta Limburgum patriam meam petii negotiorum causa. Inde Coloniam 9 Novembris perveni. Postero die redditae mihi sunt honoratissimae
litterae tuae 25 Octobris datae, quibus serius respondeo, cum quod sarcina mea quae litteris Tuis preciosius nihil continebat, necdum advenerat, tum quod febricula (quod climatis mutationi tribuo) dies aliquot in valetudinario me tenuit, denique quod ingruentes novi muneris occupationes vix ullum alia meditandi spatium relinquebant. Quare indulgebis tarditati meae, quam celeritate posthac compensare studebo. Hac spe fretus ad argumentum accedo litterarum Tuarum, ad quas ob instantem Hildesio discessum, ut par erat, non respondi. Inter legendum praeclari operis Tui partem conjeceram in chartam nonnulla quae ad Te perscribere animus erat, sed scheda ista nescio quo casu periit. Inter reculas certe meas non reperio. Quae utcunque recordor, accipe quia jubes, et boni consule.
Initium facio a grammaticis sive potius typothetarum mendis. Consecution et contradistingué, quantumvis notionem sibi subjectam belle exprimant, in Fureteriano tamen quod Trivultii editum est Dictionario non reperi, an quia civitate necdum donatae sunt? nunquid ergo Italico caractere distinguendae erunt uti praecipit Burhursius? Adhaec alicubi legi: Gerson a dit contre Rusbrock. Quid Gerson dixit? id utique quod immediate ante pronuntiabas. Fuerit igitur in Manuscripto Tuo: Gerson l'a dit etc. ubi relativum omittendo sententiam corrupit typographus. Ignosce, illustrissime Domine, iam futilia monenti. Libro tam eleganti tamque accurate elucubrato naevum vel minimum aspergi non patior. Haec de vocibus, nunc ad res ipsas venio.
Ac imprimis Scholae nomine gratias habeo quod omnes, quae contra religionem Christianam militant, difficultates, Aristotelicae Logicae solius ope, quantum satis est expediri posse statuis. Sed verissimum hoc effatum Tuum vide quaeso an non accommodari possit etiam ad ea quae contra Catholicorum cultum adducuntur speciatim? Hoc enim agit Veronius, cujus Methodus Bellarminianae quidem dissimilis, non tamen contraria est, nec si justis coërceatur limitibus, spernenda videtur, nam et ab Augustino (uti demonstrant ex professo Walemburgii Fratres) aliisque viris eruditis atque Nicolio nominatim usurpata est, et hoc saltem evincit, invicta insolubiliaque non esse ea quae contra nos proferuntur argumenta, eo fere pacto quo adversus Baylium contendis invicta non esse quae contra Christianos universim intorquentur. Confer si placet utrorumque robur, fallor aut non magis haec quam illa methodo illac tua elidi posse deprehendes. Prodest insuper ad ostendendum eos, qui Ecclesiae autoritatem falli nesciam rejiciunt,
principiis destitui saepe, quibus dogmatum certitudinem superstruant. Quod si ad scepticismum hac ratione deducuntur, videant methodine culpa ea sit an sua, qui id inficiantur quod si verum non sit, multa fluctuare necesse sit. Apud nos equidem nullus scepticismo locus est, qui principium aliunde firmum habere nos profitemur, quo solo nixi (saltem in multis) an et quo sensu revelatum quidpiam sit, agnoscamus, et ad inconcussam in articulis controversis veritatem perveniamus, autoritatem scilicet Ecclesiae contra quam quantumvis speciosum sit quod objicitur non majus pondus habere debet, quam ea quae contra Mathematicarum disciplinarum certitudinem Sextus Empiricus, Hobbius aliique congessere.
Dallaei opus quod memoras, non vidi, at vidi Calixti digressionem de arte nova. Vidi etiam Bartholdi Nihusi Artem Novam ipsam et Apologeticum, quem posteriorem a Baylio desideratum fuisse ex Dictionario suo comperio, atqui non pauca ejus exemplaria in Hildesiensi nostro collegio etiamnum non compacta supersunt. Propositum habebat Nihusius ostendere, quod nullae contra nos a Protestantibus afferantur demonstrationes, quod Baylius non diffitetur in arliculo Nihusius.
Tuam de animae origine sententiam ingeniosam certe, et explicando originali contagio ut videtur accommodam quod attinet, malim dicas gradum illum ac facultatem primitivam rationalitatis (quae utique substantialis est, utpote hominem constituens et a non-homine distinguens) in conceptu novissimo superaddi primum potius quam in animabus sensitivis in semine ....1 jam existentibus latuisse jam tum in actu signato; hoc enim posterius non ferent Theologorum nostrorum aures. Prius illud facilius fortasse digerent. Nec video cur miraculose superaddi dici necesse sit, cum ab additione illa tam facile miraculum excludere possis quam philosophi passim alii a creatione. Sed haec de vocabulo solo controversia erit. Unum adhuc moneo: vetitam a nobis defendi propositionem hanc: Possibilis est potentia quae quamvis naturaliter sit incapax operandi libere, divinitus tamen elevata libere operetur.
Dum haec meditor, forte se mihi offert Fortunii Liceti Genuensis Philosophi et Medici in Pisana Academia quondam Professoris opus de Ortu humanae animae, libris tribus comprehensum, centum et octo abhinc annis excusum Genuae, sed (quod dolendum est) integro alphabeto mancum, cujus epilogum totius operis hic verbotenus referre juvat, ut, quatenus tibi consentiat, intelligas, si forte liber ille ad manum non esset. »Ex traditis ergo liquido constare potest animam humanam quantum ad sui partes ratione carentes, vegetalem, inquam, et sensitivam prodire omnino a patre mediante semine, nimirum anima patris penes partem vegetalem ac sensitivam divisa in coitu ad partitionem subjecti, multiplicataque et in semine ejaculato permanente, ipsaque eadem numero semini sanguinique foemineo communicata nono circiter die a coitu, quo tempore fit conceptio: at quantum ad partem rationalem, proxime a Deo optimo eodem instanti creari et infundi corpori organizato non ante quadragesimam diem a conceptione. Quae omnia mihi a principio proposita fuerant disquirenda.« Sic ille. Subiit cogitatio num fortasse tractatus hic censuram aliquam Romae passus esset; consului Sotomajoris Indicem librorum prohibitorum, nec Liceti nomen in illo reperi. Credo Tuam sententiam cum exceptione a me addita non magis periclitaturam quam illam Liceti. Sed ulterius mihi disquirendum puto, an liber iste confixus non sit.
Venio nunc ad Eucharistiam. Communis equidem, ut nosti, Theologorum nostrorum sententia est, manere in ea accidentia realia et physica sine subjecto, cui doctrinae belle consonat ea quam suggeris de viribus primitivis sublatis et derivativis manentibus hypothesis. Verum cum vires derivativae juxta Te nihil aliud sint quam virium primitivarum modificationes, quo pacto sublatis primitivis manere derivatae possint, non capio, nisi forte modos cum accidentibus quae vocamus absoluta confundis. De caetero in protestantium omnium, cum pane accepto simul percipi Christi corpus asserentium aeque ac Catholicorum sententia, restat adhuc explicandum, qua ratione sacrosanctum corpus illud cum panis dimensionibus penetrari possit. Hanc enim penetrationem postulant ni fallor omnes ii qui nobiscum contra reformatos realem Christi praesentiam tuentur. Non, opinor, dices substantias panis et corporis salva utriusque extensione se mutuo penetrare. Atqui licet substantiae corporeae conceptum in extensione non consistere demonstres, a substantia tamen corporea continuata et repetita (qualis utique semper erit Christi corpus) extensio abesse non posse videbitur, cum extensio juxta Te sit substantiae nitentis et renitentis repetitio quaedam ac continuatio, nisus autem iste ab ipsa substantia nitente separari nequeat.
Quod de Angelorum corporibus alicubi innuis, non renuo, modo (ut olim ad Te scripsisse memini) una ex spiritu et corpore substantia personave ne coalescat. Habeant sane angeli corpus per relationem, imo et per unionem qualis intelligentias inter et orbes caelestes a Peripateticis veteribus statuebatur, at non qualis animam inter et corpus hominis intercedit.
De re Sinensi quid dicam? Urbem celebrem obsessam cogita et rumores in utramque partem pugnantes, aliis jam captam aliis obsidione solutam pro affectu mentientibus. Hoc in aestu nunc versamur ultramontani, imo et ipsi cisalpini. Lepidum est quod nuper ad nos scriptum, si modo verum. Energumenus in Hispania quidam ab adjurante sacerdote rogatus: quot daemonibus infestaretur, respondet, unicum se habere hospitem. Tum sacerdos ad daemonem: atqui, subjecit, numerus esse soletis. Cui daemon: unus huic negotio sufficio, majus alii curant. Ecquod illud? ut e Sinis Jesuitae pellantur.
Mitto Libellum supplicem a Lusitano legato oblatum Pontifici, ex Italico conversum obiter et satis mendose excusum. Ajunt Cardinalem Paulucium eidem legato interposita sua Cardinalis et Administri Pontificii fide asseverasse nihil hucusque super hac causa statutum a Pontifice, quidquid adversarii garriant. In adjecta scheda reperies inter caeteros titulum libri quem notis considerationibus opposuere qui contra sentiunt. Certatur utrimque strenue. Scribunt Belgae nostri, prodiisse gallicam eamque accuratissimam simul et elegantissimam rituum Sinensium Apologiam, sed ea his locis necdum visa est. Ubi exemplar nactus fuero, mittam promptissime. Sed et indicabo libros recenter editos quos in Batavia frustra quaeras, quosque te nosse velle judicavero, addito pretio si haberi possint, ut de iis accersendis statuas ipse, quam ad rem lubens opellam meam offero.
Ptolemaeum nostrum ita Sinensi negotio immersum reor, ut ad meas, quibus Tuum de re Sinensi scriptum addideram, respondere non meminerit. Ubi operis tui exempla quae avidissime expecto, miseris, excitabo virum si quidem excitari potest, jucundissimi muneris denuntiatione.
Vitam Goberti Patribus Antverpiensibus misi pridem, necdum tamen eo pervenisse comperi, aurigarum, credo, culpa, qui tarde admodum ultro citroque commeant et in via moras trahunt.
Reperitur in Collegii nostri bibliotheca manuscriptum Martini Poloni Chronicon, vetustissimum, et quantum colligere licet, autori pene coëtaneum,
in quo Laciniae de Joanna Papissa ne vestigium quidem. Illud ipsum est quod typis vulgandum curavit F. Joannes Caesar Monasterii S. Catharinae sacellanus Ordinis Praemonstratensis Canonicus Knechstedensis Anno 1616. Quod indicandum Tibi duxi ob tuum de Pseudopapissa illa opusculum, quod an Antibayliani operis tui appendix futurum sit scire aveo. Cum latinum sit, esset hic fortasse typographus qui sub conditione praescripta publicandum susciperet.
Pardiesii et Amici quae memoras opuscula alibi vidi olim et ex parte legi, hic (quod mirum) nusquam reperio. Deschalius adest, sed primae editionis. Item Aegidii Francisci de Gotignies Idea Logisticae, Romae edita 1677 in 4o. Logisticam Universalem, alterum ejusdem autoris et argumenti opus spissius Neapoli anno 1687 editum in folio, nec non Gregorii a S. Vincentio problema Austriacum diu conquisitum aegre tandem apud bibliopolam reperi. De Ozanamii Elementis Algebrae quid sentias aveo scire. Gratum facies, alios insignes si suggesseris. Newtoni Philosophiae naturalis Principia mathematica, et Hospitalii Analysis infinitorum, quem utrumque librum habeo, sunt adhuc supra captum meum. Manuductorem ad haec Matheseos adyta desidero. Magno mihi dispendio fuit Hannovera non transiisse, cum ob alia multa, tum quod coram aliqua hoc super studio documenta et autorum notitiam ex ore tuo excipere licuisset. Annum quem decurrimus faustum Tibi felicemque apprecor. Vive, Vir illustrissime, Reipublicae litterariae bono, meque inter tuos cultores non postremum numera et vale. Dabam Coloniae Agrippinae 18 Januarii Anno 1710.
P.S. Librum, cui titulus Le veritable esprit des nouveaux disciples de S. Augustin, Leodio expecto tibi mittendum: constant quatuor ejus volumina compacta duobus imperialibus. Causam Quesnellianam etiam, si cupis, habere possum.
- 1Ein Wort unleserlich.