Leibniz an des Bosses

Hanoverae 25 Octobr. 1709

GerhardtLatin

Quantum te nobis elapsum doleo, tantum te iter ex sententia peregisse et alibi etiam florere gaudebo. Liber Bonartis vestri ad me rediit. Literae etiam cum inclusis Behrensianis redditae sunt. Gratum est, quod non displicuit semi-Theologici laboris initium. Vellem omnia censurae tuae subjici potuissent; nam etsi typis edita, tamen emendationem, imo retractationem paterentur. Spero etiam, tibi meam ad difficultates tuas nuperas responsionem, etsi fortasse non omnino satisfecerit, non tamen omnino displicuisse, quod intelligere aliquando gratum erit.

P. Lami ex Oratorii congregatione, quem memoras, duo sunt libri Mathematici elementares, ambo non spernendi, alter de magnitudine in universum, quo Arithmetices generalis seu Algebrae fundamenta continentur, alter autem de Geometria: uterque satis placet; mihi tamen videtur Geometriam Pardiesii ex vestra Societate, quae etiam Jenae apud nostros aliquando recusa est, utiliter adjungi posse. Deschalii vestri cursus Mathematicus (etsi ille magnus Algebrista non fuerit) mihi semper valde placuit. Utrumque (Pardiesium et Deschalium) Parisiis satis familiariter novi.

Si praevidissem iter tuum, vitam Beati Goberti ex familia antiqua de Asperomonte tibi credidissem, RR. PP. Antverpiensibus, insignibus viris, mittendam. Nunc faxo, ut occasione aliqua data ad te Coloniam perveniat; unde commoda occasione Antverpiam mitti poterit.

Fac, quaeso, ut quae porro aguntur in Sinensi negotio, discam subinde; et si qua alia ad rem literariam sacram profanamque pertinentia, imprimis circa librorum censuram ad vos perferuntur, rogo ut quantum res patitur, mihi ea discere liceat. Coloniae enim multo plura quam Hildesiae in eo genere ad notitiam tuam deferentur.

Ubi opusculum meum absolutum erit, faxo ut exempla bina, unum tibi, alterum magno Ptolemaeo vestro destinatum nanciscare.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 25 Octobr. 1709.

P.S. Si forte Orbanum nostrum, summum Virum, vides, cultum illi perpetuum a me denuntiare ut haud graveris, peto.