Des Bosses an Leibniz
Hildesiae 15 Octobr. 1709
Remitto cum plurima gratiarum actione partem operis tui, quam maxima cum aviditate nec minori cum voluptate semel, iterum, imo saepius perlegi, dudumque remissurus fueram nisi Hannovera transire Tibique coram illam tradere sperassem, nam (ut Te de meo ex his oris abitu ariolatum noris) hodie hinc Coloniam migrare jubeor, ut ibi aliquantisper mathesin doceam. Quid porro futurum sit, scribam alias ubi Coloniam advenero. Summopere doleo non obtigisse mihi copiam salutandi tui, ac consulendi quomodo mathematicum studium instituendum sit, nam ut alias ad te scripsisse memini, adhuc valde rudis sum, et praeter Elementa Patris Amici1 Gallice conscripta, mathesin recentiorem illam a Te tantopere illustratam vix a limine salutavi.
De eruditissimo Tuo opere multa scribere vetat temporis brevitas; pauca nolo. Unum probare non possum quod laudes in me congeris, quibus respondere non possum. Quoad caetera soliditatem cum humanitate certare video, et Baylium opinor, si adhuc superstes esset, de tali sibi adversario gratulaturum fuisse. Plura, ut dixi, spatiis disclusus iniquis nunc quidem non addo. Scribam autem, ubi Coloniam venero, quod paulo post initium Novembris fore reor, nam prius in patriam meam mihi proficiscendum est. Vale, Illustrissime vir, iterumque vale, et si quid in regionibus istis curatum voles, jube etc. Dabam Hildesiae 15 Octobris 1709.
- 1P. Lami; vergl. das folgende Schreiben.