Des Bosses an Leibniz
Coloniae 18 Julii 1710
Tametsi adolescens de quo scribis, ob annorum et studiorum immaturitatem necdum ad Collegium germanicum admitti potest, cum statuta annos saltem 16, et litterarum humaniorum curriculum confectum in futuris alumnis, etiam perillustribus exigant, spero tamen Eminentissimos protectores Tua Serenissimique Ducis gratia legibus illis derogaturos, itaque commendationem tuam ad Ptolemaeum transmisi una cum fragmento epistolae Tuae de concinnanda Scholastices Historia, quod consilium tuum alias a me significatum ipse magnopere probavit. Ad hanc provinciam Itali, Galli et Hispani qui libris necessariis et otio abundant, magis fortasse idonei sunt quam nostrates.
Ad tuam multipraesentiae explicationem nihil ultra habeo quod regeram, neque nos Christi corpori in Eucharistia circumscriptivam praesentiam tribuimus, sed cum replicari idem nobis sit quod plura disparata ubi quocunque modo habere, et Christi corpus substantialiter et ubicative adesse in Eucharistia fatearis, patieris credo nos Christi corpus substantialiter et ubicative replicatum et cum panis dimensionibus penetratum dicere.
Consectarium quod ex Harmonia praestituta deduci posse videbatur, hoc erat: si liberis nostrae mentis actionibus motus corporis sota necessitate mechanica sine ullo mentis influxu consequentes ad amussim respondeant, jam soli Deo propria non erit humani cordis arcanorum et futurorum libere contingentium scientia, cum mens aliqua creata tam vasta tamque nobilis extare possit, quae totius universi mechanismum penitus et adaequate perspectum habeat. Ex hac notitia omnes qui sunt quique erunt motus corporum pervidebit ac praevidebit, non aliter atque astronomi quibus coeli mechanismus ex pacto perspectus est, futuros planetarum motus exacte praesagiunt. Hoc si dederis, jam certe et omnes mentium humanarum actiones liberas, etiam futuras, utpote motibus illis corporeis respondentes prospicere certo poterit, sicuti si constaret duo Horologia, alterum Europaeum, Americanum alterum accurate sibi invicem congruere semper, ubi Europaei statum novero, ejus quoque quod in America est, constitutionem habuero perspectam.
Causam Quenellianam tradidi puellae cuidam paucos intra dies Hildesium profecturae, inde a nostris ad Te mittendam.
Vale etc. Dabam Coloniae 18 Julii 1710.
P.S. Ubi P. Noรซl ad nos venerit, hac enim Montes Pannoniae petenti transeundum erit, habebo fortasse plura quae Tibi scribere possim.