Leibniz an des Bosses

Hanoverae 16 Martii 1709

GerhardtLatin

Domum ante paucos dies redux nolui responsionem ad ornatissimas Tuas literas differre. Multum sane Tibi debeo, quod rerum mearum satagis, et cum Typographo Leodiensi agere voluisti.

Quod ad dubitationes Tuas attinet, sane subtiles et Te dignas, arbitror Entelechias naturaliter oriri non posse, atque adeo aut initio rerum fuisse creatas aut postea creari. Porro Entelechia nova creari potest, etsi nulla nova pars massae creetur, quia etsi massa jam habeat ubique unitates, tamen novas semper capit, pluribus aliis dominantes: ut si fingas Deum ex massa quoad totum non organica v.g. ex saxo rudi, facere corpus organicum, eique suam Animam praeficere: tot nempe Entelechiae sunt quot corpora organica. Caeterum materia prima propria, id est potentia passiva primitiva, ab activa inseparabilis, ipsi Entelechiae (quam complet, ut Monada seu substantiam completam constituat) concreatur. Ea vero massam, seu Phaenomenon ex Monadibus resultans, non auget, non magis quam punctum lineam. Vale et fave. Dabam Hanoverae 16 Martii 1709.