Des Bosses an Leibniz

Hildesii 14 Febr. 1709

GerhardtLatin

Statim atque litteras tuas expectatissimas accepi, scripsi ad notum Typographum Leodiensem, qui sane conditionem quam proponis non recusabit, si sapit, et compendii sui satagit. Itaque nunc responsum ejus expecto, quod ubi accepero, confestim ad te perscribam, quod ipsum tibi significandum interea duxi ne nescires. Ne pagina vacet, addo dubitationem philosophicam ortam inter relegendum litteras tuas olim ad me scriptas.

Juxta te nulla Entelechia destruitur, et omnis materiam primam propriam et inseparabilem habet. Materia vero omnis statim ab initio mundi condita est, ergo et omnes Entelechias cum materia statim ab initio concreatas esse necesse fuerit, quod de animabus humanis dici nequit, imo nec de aliis Entelechiis multis quas efficacia benedictionis divinae quarto demum aut quinto die creationis productas esse contendis in dissertatione contra Sturmium. Nec dici posse videtur quod materia prima prius condita postmodum suo tempore animam humanam, aut Entelechiam hujusmodi ab initio non creatam accipiat; nam antequam anima humana crearetur, materia ejus propria postea futura extabat utique, et habebat aliquam Entelechiam, nam sine principio unitatis existere non poterat, vel ergo postquam anima creata fuit, materia prima retinet priorem vel non; si non retinet, prior destruitur; si retinet, jam eadem materia prima habebit duas Entelechias sibi adaequatas, adeoque erit animae humanae propria, et non erit propria etc. Loquor ubique de materia prima, tô dynamikô prôtô pathêtikô, prôtô hypokeimenô.

Dominus Behrensius plurimam verbis suis salutem reddere me jubet. Mitto has litteras via Brunsvigensi, si aliam commodiorem nosti, peto ut suggeras. Vale etc. Dabam Hildesii 14 Februarii 1709.

P.S. Rdum Patrem Salernum, cum Regem Augustum quem quaerebat in Saxonia non reperisset, Romam pridem rediisse jam audiveris.