Leibniz an des Bosses
Berolini 2 Febr. 1709
Gaudeo te salvum rediisse domum, gratias etiam ago quod Historiam Bonartis vel Bartoni Angli, societatis quondam vestrae scriptoris, eruisti et mecum communicasti. Perezii etiam, Esparsae, Sfortiae Pallavicini, Sylvestri Mauri, egregiorum inter vestros Virorum labores nosse pergratum fuit. Partem librorum, quos memoras, vidi olim, et inter hos librum Derkenii de Deo.
Gratias ago, quod mihi Bibliopolam Editorem procurare studes. Videre memini Leodienses typos, et perplacent; nec displicet Editor. Unam conditionem exigo, ut centena minimum exempla mihi mittat; cogar enim passim dispergere inter amicos magno numero, nolimque redimere saepius proprium opus. Tibi non tantum omnia hujusmodi libenter communico, sed etiam judicio tuo utiliter fruor, nec displicet, quod de infectione actuum virtuosorum ab infidelibus exercitorum statuis: et malim hac in causa inclinare ad partem humaniorem.
Scripsi hodie ad R. P. Votam, Confessarium Regis Augusti (quem nuper Lipsiae vidi) et quaesivi de R. P. Salerno, quem laudas.
Binas a viro insigni Dno. Behrensio accepi literas, sed ambas veteres, perinde ac tuas: sed prius respondere non licuit, quia tum demum accersivi totam literarum ad me destinatarum molem, cum huc appuli. Ipsi respondebo proximis Tabellariis; interea salutem officiosissimam ei a me nuntiari peto. Quod superest, vale et fave. Dabam Berolini 2 Febr. 1709.