Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 28 Novembr. 1708

GerhardtLatin

Ex itinere Hildesiam revertens Hannoveram transii conveniendi tui gratia, sed abesse te intelligens spe decidi. Quod superest, utor ea quam mihi Clarissimus Behrensius offert occasione respondendi gratissimis litteris tuis, quas in Belgio accepi.

Initium facio ab autore Consensus scientiae cum fide, quem esse Thomam Bartonum sub anagrammate Thomae Bonartis latentem, edocuit me P. Eduardus Slaughter, in Anglicano nostro collegio Leodii Theologiae professor, a quo et sequentia de ejus fortuna intellexi.

Fuit Thomas Bartonus Anglus Societatis nostrae et quidem Collegii quod apud Eburones est, alumnus. Praepositus Generalis noster (ni fallor Joannes Paulus Oliva) cum eum opiniones paradoxas et a doctrina catholica alienas fovere et fortasse jam in publicum protrusisse comperisset, hominem ad sacrae inquisitionis tribunal detulit, jamque eum in Italiam pellexerat; sed Bartonus, ubi id agi sensit, mutata veste clam profugit in Hiberniam, ubi tandem a Talboto regionis illius Episcopo catholico, qui olim et ipse Jesuita fuerat, saniora sapere doctus, tandem poenitens obiit: quod postremum indicabant Ayleworthi verba quae alias laudavi.

Venio ad reliquos quorum notitiam postulas.

Antonius Perezius (nam autores alii plures sunt ejusdem nominis) mirabilis Theologi cognomentum ob acumen ingenii meritus, vivus nil nisi Conclusiones Theologicas de Deo trino et uno eddidit in folio Romae; moriens reliquit maturas Typis materias plerasque Theologicas, ex quibus prodierunt posthumi: Tractatus quinque in primam partem S. Thomae, Romae in folio 1656; De Justitia et jure et restitutione ac Poenitentia, Tomus in folio 1650; Sex tractatus in 2dam et 3am partem S. Thomae, Lugduni 1669 in folio.

Martinus de Esparsa Artieda, Perezii discipulus, praeter alios quosdam libros qui in censum nostrum non veniunt, Cursum Theologicum tomis decem edidit seorsim Romae, postea in unum corpus duobus tomis compactum cum auctario Lugduni Anno 1666 in folio. Qui cursus post autoris mortem aliquot abhinc annis recusus est Pragae, et jam pretio sat modico venalis prostat Coloniae Agrippinae.

Sfortia Palavicinus, Perezii primum, subinde Esparsae in Cathedra Theologica Romana Collega, demum Cardinalis, praeter Historiam Concilii Tridentini quam Soavianae opposuit, Romae saepius editam, versamque latine a nostro Giatino et excusam Antverpiae 1672 tribus voluminibus in 4o, aliaque opuscula quae ad Philosophiam Theologiamve non pertinent, vulgavit Italice de Bono libros 4 Romae 1644, quod opus latine redditum prodiit Coloniae sub titulo Philosophiae moralis 1646, et ubique venalis prostat. In hoc libro, cujus exemplar Italicum habeo, multas a Bailio propositas difficultates tangit, nominatim circa Manichaeismum. Vulgavit praeterea ante ingressum in Societatem, Asserta de universa Philosophia defensa a se in Collegio Romano, Romae 1625 in folio, composita a P. Vincentio Aranea professore suo. Item de Universa Theologia post Theologicam lauream publice a se asserta libros novem, Romae 1628 in folio. Post ingressum in Societatem edidit Assertionum Theologicarum libros 8 in volumina 5 distributos

Romae 1649 et tribus sequentibus in 12o; denique in secundam secundae S. Thomae tomum unum, Lugduni 1653.

Silvester Maurus et ipse uti priores Romae Theologiam multos annos professus ibique ante annos circiter 12 e vivis sublatus edidit Quaestionum Philosophicarum libros 5 in totidem voluminibus Romae 1658, et iterum cum auctario ibidem 1670. Edidit etiam circa annum 1680 Cursum Theologicum tribus voluminibus in folio. Utrumque hoc opus vidi et pervolvi. Sed hucusque sollicite licet conquisitam nancisci non potui ejusdem Paraphrasin in omnia Aristotelis opera constantem Tomis sex in 4o Romaeque vulgatam anno 1668, quae paraphrasis non a Francisco Lana modo, sed ab omnibus Italis scriptoribus qui hujus operis meminerunt, impense commendatur, tanquam quae Aristotelem ex ea qua sese ipse obvolverat caligine in apertam lucem protraxerit, et certe quantum ex aliis ejus operibus, quae vidi, colligo mire sagax est in pervestiganda et apte explicanda duorum Scholae principum, Aristotelis inquam et S. Thomae mente, ut dolendum sit opus adeo utile his regionibus esse pene ignotum.

Ignatii Derkenii aliud fere extat nihil quam Tractatus de Deo Uno, Trino et Creatore, quem memoras, in quo hoc habet eximium, eoque nomine ab Andrea Tacqueto insigni mathematico praedicatur, quod Geometriam in Theologiae subsidium utiliter vocari posse exemplo suo ostenderit. Ac legi in primis merentur ea quae Dei existentiam demonstraturus pagina mihi 49 de multitudinis actu infinitae impossibilitate disseruit. Haec ipsa olim tibi propositurus fueram, nisi generali quod dedisti responso segetem in herba meam praecidisses.

Dum Leodii occasione operum Bailii de quibus sermo erat, tuarum quibus difficultates ab illo motas diluis annotationum meminissem, Joannes Franciscus Bronckart urbis istius Typographus operam suam typosque quos habet elegantes illi excudendo per me tibi offerri voluit, de quo quid sentias, et an illas quod efflicte cupio visurus sim aliquando, nosse aveo; ea saltem quae Ptolemaeo impertiturus es mecum quaeso communica, si caetera renuis.

Ut aliquid dicam de sententia tua super virtutibus et actibus paganorum, dum ais multas eorum quae ad summum bonum non dirigantur actiones nihilominus formaliter ut sic dicam bonas et innocuas esse, ita tamen ut omnes sint culpae cujusdam tinctura, sed virtuali tantum ratione infectae, quod exemplo intentionis virtualis sacerdoti consecranti a nostris Theologis tribui solitae aptissime illustras: assentiar tibi plerumque ita esse, sed non semper: nam ut exemplo hoc utar, quemadmodum intentio ipsa virtualis bona, nisi actualis saepe repetatur, intermoritur tandem et influere in actiones consequentes, illasque bonas reddere cessat: ita pariter quid vetabit quominus intentio prava ethnici quod actualis repetita non sit, tractu temporis ita deficiat, ut ea consecutae actiones non polluantur ne virtualiter quidem? hoc sane casu aliqua infidelium opera haberemus ab omni culpae tinctura etiam virtuali immunia, quod plane requiritur ut actus infidelibus sibi non imputentur ad culpam, nam virtualitas illa in utramque partem (meriti et demeriti) valere debet. Sed dato actiones infidelium omnes, quae ad bonum summum non diriguntur, virtuali illa tinctura prava imbutas, necdum conficietur omnes infidelium actus malos esse ac formaliter aut virtualiter peccaminosos, si gratiam universalem admittas, uti admittere te opinor. Quis enim dicat tot gratiae illius auxilia tam multis concessa omni semper effectu caruisse, licet ad fidem usque perfectam non perduxerint. Hanc porro gratiam universalem, fatente Nicolio, negavit Jansenius. Salernum, cum Dresdae agat, tibi jam innotuisse confido. Vale etc. Dabam Hildesiae 28 Novembris 1708.