Leibniz an des Bosses

Hanoverae 2 Octobr. 1708

GerhardtLatin

Gratias ago pro Orbanianis curatis; sed magis quod indicasti ex vestris viros doctos et ingeniosos, qui meis sententiis conspirant. Meae certe ita cohaerent inter se, ut nullus annulus salva catena avelli possit. Et ipsa consideratione mundorum possibilium, indeque facta electione Dei consequitur, eum et optimum elegisse et uno decreto, cujus scilicet objectum est mundus electus. Mundi autem nomine intelligo totam seriem rerum in aeternum procedentem, nempe a parte posteriore seu in futurum, quae non est una creatura, sed aliquod infinitum, quasi aggregatum. Creaturam autem perfectissimam non dari concedo.

Martini Esparsae et Antonii Perezii vestrorum quaedam vidi olim adolescens et ingeniosa deprehendi. Sed nunc post tantum temporis intervallum non satis memini, quaenam illa scripta fuerint. Memini et me videre olim quaedam scholastica Sfortiae Pallavicini, tandem Cardinalis, quae mihi profunda et ingeniosa videbantur, etsi interdum paulo perplexiora. Memini etiam lustrare librum P. Derkenii de Deo, in quo libro non vulgare ingenium emicare videbatur. R. P. Salernum aliquando noscere pergratum erit.

Cogito quaedam de sententiis meis mox perscribere ad R. P. Ptolemaeum, ut ipsius quoque judicio fruar. Scriptores praesertim popularius loquentes passim infallibiliter determinatum cum necessario proprie dicto confundunt; inde fit ut non raro durius loquantur quam sentiant.

Pergrata sunt vera nomina virorum doctorum qui nuper controversias in Belgio Galliaque circa libertatem et gratiam tractavere. Rogo ut Bonartis vestri meminisse velis, quo verum ejus nomen ex Patribus Anglis Leodii aut in Belgio versantibus discamus. Meretur profecto vir doctus et ingeniosus ut memoria ejus non intercedat. Quod superest etc.

Dabam Hanoverae 2 Octobr. 1708.

P.S. Memini vestrum Franciscum de Lanis alicubi ut inter medios Aristotelis interpretes nullum Thomae Aquinati, ita inter recentiores nullum Sylvestro Mauro ex vestra societate praeferre. Quis ille et quae ejus scripta, discere optem.

De virtutibus aut bonis actibus paganorum ita sentio. Multas eorum quae ad Summum Bonum non diriguntur actiones nihilominus formaliter ut sic dicam bonas et innocuas esse, ita tamen ut omnes sint culpae cujusdam tinctura sed virtuali tantum ratione infectae, eo plane sensu, quo intentionem virtualem tribuitis sacerdoti consecranti, etsi in momento ipso consecrationis forte alia cogitet, et quomodo vester Fridericus Spee elegantissimo libello modum docuit indesinenter laudandi Deum, si nempe semel, serio, fortiter huc dirigatur animi intentio, ut omnia imposterum aut etiam quaedam peculiariter in hoc destinata decernamus agere ad gloriam Dei vel reddere significativa divinae laudis, atque haec ut ita dicam protestatio data occasione subinde pari animi firmitate expresse repetatur. Nempe philosophi alicujus aut herois veteris Ethnici actio poterit esse tam bona, ut quae ipsi insunt formaliter, ea omnia sine culpa ulla esse possint in homine Christiano quam maxime pio. Sed hoc deerit virtuale, sive si malis intentionale et imputativum, quod Ethnicus ille non antea direxit intentionem suam in Summum Bonum caeteraque huc referre decrevit, Christianus vero vere pius hoc fecit. Itaque ut alias quasdam actiones intentio virtualis commendat aut reddit efficaces, ita hic privatio intentionis debitae inficit actiones et vituperabiles reddit. Quantus tamen sit is gradus culpae vel certe imperfectionis, ex gradu malitiae vel culpae et vincibilitate vel erroris vel ignorantiae aestimari debet. Et quatenus ei poena debeatur, divino judicio relinquendum est.

Haec adjeci quod literas jam scriptas mittere distulissem, ubi discessum Tuum ex Dno. Behrensio intellexi, cui eas destino, ejusque judicio relinquo, utrum servatas in reditum Tuum an Tibi transmittendas censeat.