Des Bosses an Leibniz
Hildesiae 5 Octobr. 1708
Mitto litteras Orbani quas ante triduum accepi. Legi cum voluptate postremas tuas litteras quibus de variis Theologiae controversiis sententiam tuam aperis. Inde natae sunt annotatiunculae sequentes, quas ut aequi bonique consulas rogo.
Censeo in non-regeneratis actum omnem sine adjutorio gratiae factum hoc solum sensu dici ab Augustino peccaminosum, quod cum homo ad aeternae vitae finem elevatus omnes actus suos eo dirigere debeat, hoc ipso per se loquendo contra obligationem suam agat ille quidem, si id non faciat. Sed tamen non ideo semper actus qui ad finem illum non refertur, agenti etiam non-regenerato si gratia omni destituatur, imputari ad culpam dementumve potest, uti Jansenius contendit. Caeterum nec Augustinus negat non-regeneratos gratia adjuvari et elicere quandoque actus bonos et supernaturales, saltem inchoatos, licet ad gratiam justificationis non perveniant, quales in actis Apostolorum Cornelius Centurio ante fidem a Petro praedicatam habuisse censetur.
Quae de gratia per se victrice, de voluntate antecedente deque electione gratuita subdis, cum communi nostrorum doctrinae prorsus consentiant, iis immorari non lubet.
Ordinem decretorum rejiciunt multi etiam e nostris Theologis insignes, interque reliquos Martinus de Esparza: ajuntque Deum unico virtualiter indivisibili decreto quidquid libere statuit, statuisse. Oppositam tamen sententiam inter alios acriter defendit Joannes Baptista Gormaz, nuper in collegio nostro Romano Theologiae Professor, in cursu suo Theologico recens edito Augustae Vindelicorum. Mihi tua sententia jamdudum arrisit, et de Deo praeclarius sentire visa est. Antonius Perez noster, de quo alias scripsisse memini, ingeniose tuetur Deum ex infinitis mundis possibilibus optimum elegisse, et cum ei objicitur, mundum optimum uti et creaturam perfectissimam implicare contradictionem, respondet Deum semper optimum eligere, quandocumque ex tali electione non sequitur processus in infinitum, quod fieret si statueretur Deum perfectissimum E. G. Angelum condendum elegisse. Id responsum an meditatis tuis consonet scire aveo.
Cum libertatem a coactione et necessitate, non tamen ab infallibilitate et determinatione eximendam ais, hoc, opinor, innuis ex duobus motivis contrariis voluntati propositis alterum semper altero fortius esse, non quidem invincibile, sed tamen invictum, id est cui resisti possit licet nunquam ei resistatur. Quam sententiam multi insignes Theologi S. Augustino tribuunt, in eaque fundari putant discrepantiam, si quae est, Augustiniani Systematis in materia gratiae a Systemate aliorum Patrum ac nominatim Chrysostomi, uti videre est in Actis Trivultianis mense Julio Anni 1704 pagina 47 editionis Batavae. Eam porro sententiam Vasquez etiam noster, imo et Bellarminus ipse tueri videntur.
Jacobus Boschius cujus fragmentum probas, exemplo Horatii carmen de arte symbolica (de l'art des devises) edidit ante annos circiter octo, quod reperitur initio Symbolographiae ejusdem autoris, quae complectitur aliquot millia selectissimorum Symbolorum heroicorum aeri incisorum Augustae Vindelicorum. Praemisit autor dedicationem Panegyricam ad Serenissimum Carolum, tunc Archiducem, nunc Regem Hispaniae, quae legi meretur.
Theodorus Eleutherius Autor, Historiae Apologeticae de Auxiliis contra le Blanc, de quo alias quaerebas, est P. Livinus de Meyer Flandro-belga. Liberius Gratianus, autor duarum dissertationum de Mente Concilii Tridentini circa Praedeterminationem physicam, est Pater Liberius de Feregere, etiam Belga. Antoninus Reginaldus ejus Antagonista est Dominicanus, ni fallor, Tholosanus. Roma recens ad me scripsit R. P. Ptolemaeus Patrem Joannem Baptistam Salernum e Societate nostra, virum doctum et ut litteris alias ad me datis apparet perquam humanum ex Urbe in Germaniam profectum esse, eumque cupit Ptolemaeus per me tibi aliquando innotescere, quod indicio est eum has quoque regiones lustraturum. Iter meum Belgicum non processit. Expecto avide promissum opus tuum. Vale etc. Dabam Hildesiae 5 Octobris 1708.