Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 22 Aprilis 1709

GerhardtLatin

.......................1

Circa ea quibus dubitationi meae nuperae occurrebas unus superest scrupulus, cui mederi non possum. Animas brutorum non statim ab initio creatas esse censere videris, sed tunc primum cum Deus animalia produxit, eaque benedictione sua impertitus est. Igitur et materiam primam singulis animabus propriam non prius creari oportuit, utpote ab illis inseparabilem. Atqui animae brutorum creatae sunt infinitae, ergo et materia brutorum animabus propria infinita concreata fuit, quaero nunc, haec infinita materia si in cumulum unum redigatur, facietne molem aliquam an non? Si faciat, ergo et dispersa molem faciet: si congregata molem non faciat, quomodo ergo verum est, quod alias me docebas, ex solo situ partium materiae molem sive extensionem consurgere?

Intelleximus Papam post auditum Patrem Provana referentem de Rebus Chinicis nihilominus pronunciasse pro decreto Turnonii, attamen necdum scimus an Ritus Chinicos declaraverit esse absolute superstitiosos, an vero tantum prohibuerit tanquam habentes saltem speciem superstitionis. Vale etc. Hildesiae 22 Aprilis 1709.

  1. 1Bezieht sich auf den Typographus Leodiensis.