Leibniz an des Bosses
Hanoverae 3 Septembr. 1708
Absens aliquamdiu et distractus justo serius respondeo, eoque nomine veniam peto, ac ne nunc quidem omnibus tuarum Epistolarum argumentis satisfacio, quod mox fiet. Adm. R. P. Orbani literas etiam novissime accepi.
Gaudeo esse Tibi cum adm. R. P. Turnemino commercium, ingenio, doctrina caeterisque etiam laudibus cumulato. Puto ad eum Tuo favore pervenisse schedam meam, qua ad Notationem ejus circa Unionem animae et corporis meae Hypothesi nonnihil oppositam respondi. Unde intelliget me per harmoniam praestabilitam explicare phaenomenorum consensum, sed non ideo negare metaphysicam unionem suppositi, quae altioris est indaginis et per phaenomena explicari nequit, sed et vicissim phaenomenorum rationem non reddit. Petii autem, ut Diario Trivultiensi declaratio mea insereretur, si fieri commode posset. An factum sit, non intellexi.
Dno. Blondello in adjuncta scheda, ut par est, respondeo, et R. P. Turnemino gratias ago, quod hanc mihi a viro docto humanissimam, etsi non necessariam, excusationem procuravit.
Dn. Eccardus, ex quo Helmestadium vocatus est, in suis ad me literis admodum se occupatum queritur, nec commercio literario ordinario vacare posse: cum prius secretarium meum ageret, Diarium eruditorum Germanico sermone non spernendum componebat, et subinde ad Gallos scribebat. Est mihi cum Dno. Menkenio filio, patris in Actis Lipsiensibus edendis successore, notitia; videbo an cum eo commercium R. P. Turnemino parare possim, si nondum habet, quanquam et de Dno. Eccardo amplius inquiram. Gratus est mihi Ailesworthi vestri, quem indicas, de Bonarte locus in Metaphysica Scholastica 1675 edita extans. Mirarer sane, si nemo contemporaneorum paradoxa ejus attigisset.
Cogitabo de aliquo Schediasmate pro Diario Trivultiano, quando ita favent. Nunc significo a me edi Roswitae celeberrimae poetriae et sanctimonialis Gandeshemensis, amissum hactenus carmen nuperque e tenebris erutum de Fundatione Gandeshemensis Ecclesiae, quod ad Historiam quaedam non spernenda docet. Biennio abhinc et opera Roswitae a Conrado Celta circiter ducentis abhinc annis edita, Witebergae cura Cl. Schurzfleischii sunt recusa, sed tunc illud carmen adhuc desiderabatur. Itaque inseram Tomo secundo meae Collectionis scriptorum Brunsvicensia illustrantium. Tomum primum per Belgam, quem memorabas, Aurigam Brunsviga ad Antverpienses missurus fuissem, si illum Brunsvigae in nundinis expiscari potuissem; nunc Forstero Bibliopolae nostro dedi in mandatis, ut Bibliopolae Coloniensi in instantibus nundinis Francofurtensibus consignari exemplum curet.
Etsi mihi ut beati ita et damnati aliquem libertatis gradum retinere videantur, nempe ipsam contingentiam seu non necessitatem, unde illi adhuc laudabiliter, hi culpabiliter agunt, haud dubie tamen plus est in viatoribus (quos vocant) variabilitatis, cum in beatis major sit vis rationis, in damnatis major vis pravi affectus. An autem Jansenius hoc discrimen tollat inter viatores et confirmatos, nosse velim. Solet ipse libertatis et necessitatis vocabula longe aliter quam Schola accipere. Mihi interim magis Scholarum quam ipsius aut sectatorum ejus formulae probantur.
Domina Comitissa de Bรผkeburg mihi nuper legendum dedit libellum novum inscriptum: La suite du Comte de Gabalis ou nouveaux entretiens sur les sciences secretes touchant la nouvelle philosophie, Amstelodami editum apud Petrum Mortier. Is libellus (si quid judico) a viro aliquo ingenioso et docto ex vestris profectus est, qui si non est R. P. Daniel, saltem eum imitatur. Ut olim ad Gallum, qui librum inscriptum le Comte de Gabalis edidit, venisse fingebatur Comes quidam Silesius Cabalae Magiaeque deditus, ita nunc fingitur ad eundem ex Hibernia venisse Johannes quidam Brunus, doctor Theologus, Jordani Bruni abnepos, Cartesianismi et novorum in Theologia dogmatum defensor, qui vult materiam in extensione consistere, accidentia nulla esse et tandem miro paradoxo (fere ut Baylius) philosophiam probat maxime religioni adversam, ut tanto major (si Dis placet) sit triumphus fidei. Sed res in tragoediam desinit, nam bonus ille Brunus iratus autori in febrim incidit, atque inde moritur verisimiliter (judicio autoris) damnatus.
Cum olim Berolini totam pene aestatem cum Regina agerem, curiosa lectrice Baylianorum ac similium operum et meditationibus delectata, plerasque difficultates quas Baylius contra religionem movet, primum inter alloquendum, deinde invitante regina annotationibus sustuleram. Eas ut in ordinem redigerem, petiere amici. Feci et nunc recenseo, et videbo an Tibi legendas dare possim ante discessum Tuum, libenter enim etiam vestrorum fruor judicio, sed Tuo inprimis, cujus eruditio facit, ut possis, benevolentia erga me, ut velis, in meis examinandis rite versari. Etsi enim non dissimulem cujus sim partis, libenter tamen ita scribo quantum licet, ut vestros a sententiis meis circa res, quae controversias nostras non tangunt, abhorrere necesse non sit. Scire velim an R. P. Dez quem Rex Christianissimus Hedraeo seu Chaesio coadjutorem dedit, is sit qui olim Argentorati de religionis controversiis libros edidit.
Quod superest etc. Dabam Hanoverae 3 Septembr. 1708.