Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 10 Augusti 1708

GerhardtLatin

Thomae Bonartis verum nomen nisi per Anglos nostros quos Octobri mense Leodii fortasse visam, non facile resciscam. Interim dum Guilielmi Ayleworthi nostri, qui Bonartis popularis fuit, Metaphysicam Scholasticam Coloniae Anno 1675 impressam nuper volvo, occurrerunt quaedam ad Bonartem haud dubie spectantia quae nunc exhibeo. Hic ergo autor tractatu 1 disp. 5. cap. 1, postquam probasset ex Cartesii sententia de materiae essentia sequi, quod idem corpus Christi quod est olim conceptum de Virgine, crucifixum, et nunc in coelo est, nequeat esse in Eucharistia, subdit n. 6. quae sequuntur. »Vidit nuper consecutionis efficaciam Cartesii quidam admirator ac imitator sedulus, maluit tamen Ecclesiae hac super re pronunciata quam Cartesii dogmata abjurare. Caeterum ejus oculos mors imminens aperuit quae caeteris claudit. Ne autem se apertum hic heterodoxum redderet, mirum procudit paradoxum: corpus igitur universum ait essentialiter esse extensum. Hinc idem Christi corpus quod coelo intulit nequit, inquit, induci. Attamen verum ac reale Christi corpus certum est constitui in sacra Eucharistia, quoties consecrato coelesti benedictione pane divinum hoc peragitur sacramentum, quia nimirum toties verbum divinum panis consecrati substantiam carnem suam efficit, quatenus eam sive nulla nova figura indutam sive in exiguum confictam corpusculum omnibus humanis membris organisque absolutam nova unione hypostatica sibi physice ac realiter unit.« Hucusque Ayleworthus, cujus verba ideo ad longum adduco, ut pateat de Bonarte hic sermonem esse, quod etiam clarius ostendunt sequentia Ayleworthi capita, in quibus rationes ipsas et testimonia a Bonarte totidem pene verbis allata confutat.

Autorem libri de Spiritu novorum Augustini discipulorum perinde ignoro. Suspicor et ego esse quem tu ais, Danielem, sed suspicor duntaxat. Si sensum a Jansenii mente alienum impetit, contra Larvas eatenus luctatur, fateor; sed si Jansenius libertatem viatoribus sive sub gratia sive sub concupiscentia non aliam concessit quam quae BB.1 Deum videntibus ad eundem amandum convenit, uti disertis verbis concessit, non est cur exaggerate locutum autorem dicam.

De nostris qui eruditionis laude nunc in Gallia florent, nunc tandem aliquid me posthac intellecturum spero, postquam a Turnamino litteras accepi satis vetustas, in quibus Blondelli scriptum ad te quale mitto, reperi. Paucula ex datis ad me excerpta haec habe, nam tibi debentur: »Sero venit in manus meas R. V. epistola humanitatis plenissima. Libentissime accipimus quod offert subsidium ex septentrione ad illustrandum Diarium nostrum. .... Maximo nobis erit usui Rae Vae commercium cum D. de Leibnitz omnigenae eruditionis magistro et saeculi nostri ornamento singulari. Si via nobis indicetur, qua Diaria nostra ad vos perferri tuto queant, curabimus ut grati animi testimonium hoc non desit. Vellem etiam Ram Vam satagere, ut a Dno. de Leibnitz obtineret aliqua praestantissimi ingenii sui monumenta nostris Diariis inserenda. Fecimus antequam rogaremur quidquid a nobis optare poterat, ut ipse discet, si Diaria nostra perlegat ad mensem Martium hujus anni et ad mensem Martium anni proxime praeteriti. ..... Posset etiam ita commercium institui, ut libri hic editi eum libris apud vos editis commutarentur. Est Helmstadii Professor eruditus Dominus Eccard, a quo multum auxilii ad Diaria illustranda speramus, si Rae Vae amicus sit.« Haec Turnaminus, ex quibus me tacente satis intelligis, quam gratum facturus sis Diarii auctoribus si symbolam tuam subinde conferas; mihi vero pergratum facies, si Dni. Eccardi, quem sub te eruditionis tyrocinium posuisse comperi, benevolentiam qua apud illum pollere debes, autoritate concilies, ut et ipse per me viam habeat, qua sua communicet, si forte alia desit.

Argumentum P. Francisci Lanae, de quo alias, funditus evertisse videris responsione tua dudum ad me perscripta, de qua nescio an gratias egerim. Interim aliae quaedam dubitationes philosophicae mihi natae sunt, super quibus te consulere animus est; sed hac vice supersedeo, ne litterarum prolixitate molestus sim. Vale etc.

Dabam Hildesiae 10 Augusti 1708.

Es folgt ein Schreiben des Bosses's vom 14. Aug. 1708, in welchem er einen Brief des P. Orbanus überschickt.

  1. 1Beatissimis (vielleicht) d.h. den Seeligen.