Leibniz an des Bosses

Hanoverae 30 Julii 1708

GerhardtLatin

Gratias adhuc persolvere debeo, idque nunc facio, quod in mei gratiam Cl. Vignolium Gallum, virum doctum, amico Coloniensi commendasti.

Urgeo strenue opus mearum Collectionum historicarum, et spero nundinis Michaeliticis absolutum iri, ut Patribus Antverpiensibus, excellentibus viris, mitti possit, quibus plurimum debeo, debetque ob hoc ipsum opus Respublica.

Harduini opera pleraque omnia in Batavis recudi recte tibi nunciatum est. Multa mutavit, sed plerorumque judicio non in melius; interea multum ubique spargit doctrinae, et paradoxo etiam suo prodest literis, dum cogit Criticos cogitare de demonstrandis artis suae fundamentis, id est genuinitate autorum veterum, cui omnes secure innitebantur.

Addita ad R. P. Orbanum curari peto. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 30 Julii 1708.

Nuper disputator quidam Wittembergensis theologus novum scriptum R. P. Temmik refutare voluit. Neutrum vidi.