Leibniz an des Bosses

Hanoverae 13 Julii 1708

GerhardtLatin

Gratias ago, quod amico Coloniensi Cl. Vignolium commendare voluisti, idque ipse Vignolio significavi.

Mittam tibi primum volumen Collectionum mearum, RR. PP. Antverpiensibus destinatum, quando vereor, ut alterum (quod adjungere speraveram) proximis nundinis autumnalibus prodeat.

Incidit nuper in manus meas vita viri illustris Goberti Comitis de Asperomonte, sanctitatis fama suo tempore clari; quam si desiderant clarissimi viri, qui acta Sanctorum mittunt in publicum, faxo ut in usum eorum describatur. Credo enim, recte facturos, si non eos tantum memoriae commendent, qui honores obtinuere, sed etiam qui meruere.

Papebrochium vivere adhuc et valere spero; et hunc et Janningium, et adjutores a me salutari peto, et velim nomina discere adjutorum inter ornamenta haud dubie societatis vestrae numerandorum. Fateor et doleo, eos qui nunc florent, mihi non satis esse notos.

Baunium arbitror Parisiis excellere in Ecclesiasticae Historiae cultu, quoniam ejus cura prodiit operum Sirmondi editio.

Danielem vestrum nunc in Historia Francica edenda occupari accepi. Ostendit sese ad omnia versatilem, qui nunc Philosophiam contra Cartesium, nunc Theologiam contra Dominicos et Iprenses Augustini sectatores, nunc etiam Historiam eleganter tractat.

Auctor, credo, habetur libri de Spiritu discipulorum novorum S. Augustini, quem mecum communicasti: eum librum audio in Gallia censuram passum. Et certe est, ni fallor, paulo mordacior, et ex musca facit elephantum; nam lites illae de necessario, et possibili vel impossibili, quae utramque controversiae paginam faciunt, plerumque, si intentius examines, in logomachias desinunt, et tam varie verba accipiuntur ab hominibus, ut nec quis sit sensus obvius, nec quis intentus facile constet.

Rogo, ut data occasione de Thomae Bonartis vero nomine inquiras, quem pene ignotum miror, cum scriptor fuerit elegans et acutus. Vale et fave. Dabam Hanoverae 13 Jul. 1708.