Leibniz an des Bosses
Hanoverae 2 Julii 1708
Dn. de Vignolles Gallus, vir eruditus et in Historia imprimis et Chronologia bene versatus, ad me scripsit Ultrajecto, ubi nunc versatur, esse sibi consilium in itinere adeundi Coloniam, et dispiciendi an illic Manuscripta quaedam consulere possit, petitque a me commendationem ad aliquem forte in illa urbe amicum. Sed mihi nunc nemo Coloniae notus est, ad quem de tali re scribere possim: itaque ad tuam benevolentiam confugio, petoque, ut virum alicui commendes, qui utilis ei esse possit, ac mihi nomen amici tui mox significes, ut proxima die Veneris perscribere ad Vignolium possim.
Nuperas meas, cum inclusis ad Orbanum, tibi redditas puto.
Diu nihil Trivultianarum recensionum vidi, nam in Batavis omissa (an interrupta) earum iteratio est. Quo res sit loco, tu optime noris.
Harduino vestro ajunt mandatum a superioribus, ut sive revocet sive interpretetur quae visus est contra veterum plerorumque genuinitatem dixisse. Id factum sapienter; jam enim Paradoxa ejus (ut mollissime appellem) in vestri ordinis invidiam, etsi non jure, a quibuscumque vertebantur,
praesertim cum simul Germonius veterum Tabularum ante Capetinos auctoritatem oppugnare videretur. Vale. Dabam Hanoverae 2 Julii 1708.