Molanus an Leibniz

GerhardtLatin

Nescio, quis bonus genius Echardo nostro in aurem susurraverit, nuperae ipsius responsioni quippiam adhuc deesse. En ergo novas ad personatum Baronem nostrum literas, quas is a me Osnabrugam mitti obnixe petit, antequam ille responsum suum adornet. Scaenae, ut vides, inserviendum fuit, adeoque promisi me id bona fide facturum. Remitto igitur Tibi quas mihi nudius abhinc tertius dedisti literas, et spero, in sequiorem partem a Te acceptum non iri, quod Cartesiano nostro praenotato locum ac tempus reliquerim. Dici non potest, quam is sibi ultima hac responsione placeat, quamque serio arbitretur, se invenisse denique, non quod pueri in faba. Vale, amicorum honoratissime, ac salve ex aequo etc.

Hanoverae d. 17 Martii 1679.

P.S.

Pro nupera objectione puto balsamum in Gilead adhuc superesse, de quibus aliquando coram.