Beilagen. I. Epistolae tres D. B. de Spinoza ad D. Oldenburgium

GerhardtLatin

Nobilisse Dne Video tandem quid id fuerit, quod a me postulabas ne evulgarem. Sed quia id ipsum praecipuum fundamentum est eorum omnium, quae in tractatu quem edere destinaveram habentur, volo hic paucis explicare qua ratione ego fatalem omnium rerum et actionum necessitatem statuam. Nam Deum nullo modo fato subjicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei natura sequi concipio*1[1]), eodem modo, quo omnes concipiunt quod ex ipsius Dei natura sequatur, ut Deus se ipsum intelligat, quod sane nemo negat ex divina natura necessario sequi; et tamen nemo concipit, quod Deus fato aliquo coactus, sed quod omnino libere, tametsi necessario, se ipsum intelligat. Deinde haec*2[2]) inevitabilis rerum necessitas nec jura divina nec humana tollit. Nam ipsa moralia documenta sive formam legis cujusvis ab ipso Deo accipiant sive non, divina tamen sunt ac salutaria, et si bonum quod ex virtute et amore divino sequitur, a Deo tanquam judice accipiamus, vel quod ex necessitate divinae naturae emanet*3[3]), non erit propterea magis vel minus optabile, ut nec contra mala quae ex pravis actionibus et affectibus sequuntur, ideo quia necessario ex iisdem sequuntur, minus timenda sunt; et denique sive ea quae agimus necessario, sive contingenter agamus, spe tamen ac metu ducimur. Porro homines coram Deo nulla alia de causa sunt inexcusabiles*4[4]), quam quia in ipsius Dei potestate sunt ut lutum in potestate figuli, qui ex eadem massa vasa facit alia ad decus, alia ad dedecus. Ad haec pauca si aliquantulum attendere velis, non dubito quin facili negotio ad omnia argumenta quae in hanc sententiam objici solent respondere possis, ut multi jam mecum experti sunt. Miracula et ignorantiam pro aequipollentibus sumsi*5[5]), quia ii qui Dei existentiam et religionem miraculis astruere conantur, rem obscuram per aliam magis obscuram et quam maxime ignorant, ostendere volunt atque ita novum argumentandi genus afferunt, redigendo scilicet non ad impossibile, ut ajunt, sed ad ignorantiam. Caeterum meam de miraculis sententiam satis opinor explicui in tractatu theologico-politico. Hoc tantum hic addo, quodsi ad haec attendas, quod scilicet Christus nec Senatui nec Pilato nec cuiquam infidelium, sed Sanctis tantummodo apparuerit, et quod Deus neque dextram neque sinistram habeat, nec in loco sed ubique secundum Essentiam sit, et quod materia ubique sit eadem, et quod Deus extra mundum in spatio quod fingunt imaginario sese non manifestet, et quod denique corporis humani compages intra debitos limites solo aëris pondere coerceatur*6[6]), facile videbis hanc Christi apparitionem non absimilem esse ab illa qua Deus Abrahamo apparuit quando tres vidit homines, quos ad secum prandendum invitavit*7[7]). At dices, Apostolos omnino credidisse, quod Christus a morte resurrexerit, et ad coelum revera ascenderit, quod ego non nego. Nam ipse etiam Abrahamus credidit, quod Deus apud ipsum pransus fuerit, et omnes Israëlitae, quod Deus ex coelo igne circumductus (puto circumdatus)[8]) ad montem Sinai descenderit, cum tamen hae pluresque aliae ejusmodi apparitiones seu revelationes fuerint captui et opinionibus eorum hominum accommodatae, quibus Deus mentem suam iisdem revelare voluit. Concludo itaque Christi a mortuis resurrectionem revera spiritualem et solis fidelibus ad eorum captum revelatam fuisses*8[9]), nempe quod Christus aeternitate donatus fuerit, et a mortuis (mortuos hic intelligo eo sensu quo Christus dixit: sinite mortuos mortuos suos sepelire) surrexit, simulatque vita ac morte singularis sanctitatis exemplum dedit, et eatenus discipulos suos a morte suscitat, quatenus ipsi hoc ejus vitae et mortis exemplum sequuntur*9[10]). Nec difficile esset totam Evangelii doctrinam secundum hanc hypothesin explicare*10[11]). Primo caput 15. Epist. 1. ad Corinth. ex sola hac hypothesi explicari potest, et Pauli argumenta intelligi, cum alias communem hypothesin sequendo infirma appareant, et facili negotio refelli possint. Ut taceam quod Christiani omnia, quae Judaei carnaliter, spiritualiter interpretati sunt*11[12]). Humanam imbecillitatem tecum agnosco. Sed te contra rogare mihi liceat, an nos homunciones tantam naturae cognitionem habeamus ut determinare possimus, quousque ejus vis et potentia se extendat, et quid ejusdem vim superet? quod quia nemo sine arrogantia praesumere potest, licet ergo absque jactantia, miracula per causas naturales quantum fieri potest explicare; et quae explicare non possumus, nec etiam demonstrare quod absurda sint, satius erit de iisdem judicium suspendere et religionem ut dixi sola doctrinae sapientia astruere*12[13]). Loca denique Evangelii Johannis et Epistolae ad Hebraeos, iis quae dixi repugnare credis, quia linguarum orientalium phrases Europaeis loquendi modis metiris, et quamvis Johannes suum Evangelium graece scripserit, Hebraizat tamen. Quidquid sit, an credis quando scriptura ait, quod Deus in nube sese manifestaverit, aut quod in Tabernaculo et in templo habitaverit, quod ipse Deus naturam tabernaculi aut templi sumserit? atqui hoc summum est, quod Christus de se ipso dixerit, se scilicet templum Dei esse*13[14]), nimirum quia, ut in praecedentibus meis dixi, Deus sese maxime in Christo manifestavit, quod Johannes ut efficacius exprimeret dixit, verbum factum esse carnem.

Epistola 2da. Nobilme Dne. Quod in praecedentibus meis dixi, nos ideo esse inexcusabiles, quod in Dei potestate sumus, ut lutum in manu figuli, hoc sensu intelligi volui, videlicet quod nemo Deum redarguere potest, quod ipsi naturam infirmam seu animum impotentem dederit. Sicuti enim absurde circulus quereretur, quod Deus ipsi globi proprietates, vel infans qui calculo cruciatur, quod ei corpus sanum non dederit; sic etiam homo animi impotens queri non potest, quod Deus ipsi fortitudinem veramque ipsius Dei cognitionem et amorem negaverit, quodque ipsi naturam adeo infirmam dederit, ut cupiditates suas nec coërcere nec moderari possit. Nam ad naturam cujuscunque rei nihil aliud competit, quam quod ex data ipsius causa necessario sequitur. Quod autem ad naturam cujusque hominis non competat ut animo forti sit, et quod in potestate nostra non magis sit corpus sanum quam mentem sanam habere, negare nemo potest nisi qui tam experientiam quam rationem negare velit. At instas (?), si homines ex naturae necessitate peccant, sunt ergo excusabiles*1[15]), nec quid inde concludere velis, explicas, an scilicet quod Deus in eos irasci nequeat, an vero quod beatitudine, hoc est Dei cognitione et amore digni sint. Sed si primum putas, omnino concedo Deum non irasci, sed omnia ex ipsius sententia fieri*2[16]), at nego, quod propterea omnes beati esse debeant:

possunt quippe homines excusabiles esse, et nihilominus beatitudine carere, et multis modis cruciari*3[17]). Est enim equus excusabilis, quod equus et non homo sit, at nihilominus equus et non homo esse debet. Qui ex morsu canis furit, excusandus quidem est, et tamen jure suffocatur*4[18]), et qui denique cupiditates suas regere, et metu legum easdem coërcere nequit, quamvis aliam ob infirmitatem excusandus sit, non potest tamen animi acquiescentia Deique cognitione et amore frui, sed necessario perit*5[19]). Neque hic necesse esse puto monere, quod quando scriptura ait, Deum in peccatores irasci eumque judicem esse, qui de hominum actionibus cognoscit, judicat et statuit, more humano et secundum receptas vulgi opiniones loquatur, quia ipsius intentum non est philosophiam docere, nec homines doctos, sed obtemperantes facere. Quo propterea pacto videar, ex eo quod miracula et ignorantiam pro aequipollentibus sumserim, potentiam Dei et hominum scientiam iisdem finibus concludere, non video. Caeterum Christi passionem, mortem ac sepulturam tecum literaliter accipio, ejus autem resurrectionem allegorice*6[20]). Fateor quidem hanc etiam ab Evangelistis iis narrari circumstantiis ut negare non possimus, ipsos Evangelistas credidisse, Christi corpus resurrexisse et ad coelum ascendisse, ut ad Dei dextram sederet, et quod ab infidelibus etiam potuisset videri, si una iis in locis affuissent, in quibus ipse Christus discipulis apparuit, in quo tamen salva Evangelii doctrina potuerunt decipi, ut aliis etiam prophetis contigit, cujus rei exempla in praecedentibus dedi. At Paulus, cui Christus postea etiam apparuit, gloriatur quod Christum non secundum carnem, sed secundum spiritum noverit*7[21]). Pro Catalogo librorum nobilissimi Domini Boylii maximas ago gratias. Denique R. Societatis praesentia negotia data occasione ex te scire expecto. Vale, Vir Amplissime, et me omni affectu atque studio tuum esse crede.

Epist. 3tia.*1[22]). Perbreves tuas literas 15 Novemb. (1676)23 die Saturni modo elapsa accepi: in iis ea tantummodo indicas, quae in tract. theologico-politico crucem lectoribus fixere. Cum tamen iis etiam cognoscere speraverim, quaenam eae opiniones essent, quae religiosae virtutis praxin labefactare viderentur, de quibus multa monueras. Sed ut de tribus illis capitibus, quae notas, mentem meam tibi aperiam, dicam, et quidem ad primum, me de Deo et natura longe diversam fovere sententiam ab ea, quam neoterici Christiani defendere solent, Deum enim rerum omnium causam immanentem, ut ajunt, non vero transeuntem statuo. Omnia, inquam, in Deo esse, et in Deo moveri cum Paulo affirmo, et forte etiam cum omnibus antiquis philosophis, licet alio modo*2[24]), et auderem dicere, cum antiquis omnibus Hebraeis, quantum ex quibusdam traditionibus, tametsi multis modis adulteratis conjicere licet. Attamen quod quidam putant Tractatum Theol. polit. eo niti, quod Deus et natura (per quam massam quandam, sive materiam incorpoream intelligunt) unum et idem sit, tota errant via. Ad miracula deinde quod attinet mihi contra persuasum sit, divinae revelationis certitudinem sola doctrinae sapientia, non autem miraculis hoc est ignorantia, adstrui posse. Quod satis prolixe cap. 6. de Miraculis ostendi. Hoc tamen hic addo, me inter religionem et superstitionem hanc praecipue agnoscere differentiam, quod haec ignorantiam, illa autem sapientiam pro fundamento habeat, et hanc causam esse credo cur Christiani non fide neque caritate, neque reliquis spiritus S. fructibus, sed sola opinione inter reliquos dignoscuntur, nempe, quia ut omnes, solis miraculis, hoc est ignorantia, quae omnis malitiae fons est, se defendunt, atque adeo fidem, licet veram, in superstitionem vertunt. Verum an huic malo remedium attribuere Reges unquam concedent, valde dubito. Denique ut de tertio etiam capite mentem meam clarius aperiam, dico ad salutem non esse omnino necesse Christum secundum carnem noscere, sed de aeterno illo Dei filio, hoc est Dei aeterna sapientia, quae sese in omnibus rebus, et maxime in mente humana, et maxime (sic!) in mente Christi Jesu manifestavit, longe aliter sentiendum. Nam nemo absque hac ad statum beatitudinis potest pervenire, utpote quae sola docet quid verum, quid falsum, bonum et malum sit. Et quia uti dixi, haec sapientia per J. Christum maxime manifestata fuit, ideo ipsius discipuli eandem quatenus ab ipso fuit revelata, praedicaverunt seseque spiritu illo Christi super reliquos gloriari posse ostenderunt. Caeterum quod quaedam Ecclesiae his addunt, ut quod Deus naturam humanam sumserit, monui expresse, me quid dicant nescire, imo ut verum fatear non minus absurde mihi loqui videntur, quam si quis mihi diceret, quod circulus naturam quadrati induerit*3[25]). Atque haec sufficere arbitror ad explicandum quid de tribus illis capitibus sentiam; an eadem Christianis quos nosti placitura sint, id tu melius scire poteris. Vale.

Bemerkungen von Leibniz.

1[1]) [Hoc ita explicari debet, Mundum aliter produci non potuisse, quia Deus non potest non perfectissimo modo operari. Cum enim sapientissimus sit, optimum eligit. Minime vero putandum est omnia ex Dei natura sine ullo voluntatis interventu sequi. Exemplum de operatione Dei qua se ipsum intelligit, non videtur appositum, quia id fit citra interventum voluntatis.]

2[2]) qualem explicui.

3[3]) [si omnia necessitate quadam ex divina natura emanant, omniaque possibilia etiam existunt, aeque facile male erit bonis et malis. Tolletur ergo moralis philosophia.]

4[4]) hunc locum autor explicare tentavit Epistola sequenti, ubi quaedam annotabo.

5[5]) [si miracula ita concipimus, ut Deus manum admoliatur Mundo, quemadmodum opifex automato, quod alioquin aliter decursurum esset, Miracula neque sapientiae neque naturae Divinae congruere arbitror. Si vero omnia jam ab aeterno ita praeordinata credamus, ut certis quibusdam temporibus singulari causarum concursu admiranda contingant, Miracula Philosophiae conciliari posse arbitror: si scilicet Miracula intelligamus, non quae sint supra naturam rerum, sed quae sint supra naturam corporum sensibilium. Neque enim video quid prohibeat esse mentes quasdam, nostris potentiores, corpore licet aliquo indutas, quarum ministerio miranda patrentur; ideo nec video quid vetet Christi resurrectionem et accensionem literali sensu intelligi.] 6[6]) [potest corpus humanum subtilius reddi et perfectius, ut ab igne, terra, aliisque sensibilibus nec destrui nec impediri queat.]

7[7]) non satis intelligo convenientiam harum duarum apparitionum: nam Deus Abrahamo et Israëlitis apparuit alia quadam forma (humana scilicet) assumta, Christus posi mortem Apostolis sua.

8[9]) aut somnium fuit ergo, aut imaginationis vi objecta vigilantibus species, quod parum verisimile, in tanto simul et toties sentientium numero.

9[10]) Haec a mortuis resurrectio utique non nisi metaphorica fuerit, aut si mavis allegorica (Allegoria enim metaphora continuata est) ut mox fatetur autor harum Epistolarum. Quod approbarem, si qua esset huc confugiendi necessitas, quae tamen nulla est.

10[11]) cui bono? quando fatetur autor, Apostolos haec sensu alio, nempe literali intellexisse. Frustra ergo illis metaphoricum sensum affingimus. Nisi volumus Apostolos divino quodam afflatu scribentes non intellexisse sensum verborum quae Spiritus quidam superior ipsis dictabat. Sed hoc alienum esse arbitror a sententia autoris tractatus Theologico-Politici: ita enim admitteret miraculum in modo quo scripti sunt libri Apostolici. 11[12]) non ita tamen ut ipsam tollerent rem. Exempli causa Messiam liberaturum a malis corporeis credidere Judaei, mentes autem illustrare debuisse persuasum est Christianis. Utrique tamen in eo consentiunt, Messiam esse certum quendam hominem, non vero quandam personam fictitiam aut allegoricam.

12[13]) Sensus est, credo, veritatem religionis Christianae probari debere non miraculis, sed ipsius a Christo promulgatae doctrinae praestantia et sanctitate. Fatebitur tamen autor noster, si probari possint miracula, eorum quoque rationem habendam, nec praeclarum adeo Providentiae testimonium negligendum, tum quia sapientis est Dei consilia atque opera cognoscere et admirari, tum quia vulgus, et in universum quicunque veram philosophiam non tenent, miraculis facilius convincuntur.

13[14]) Videtur autor noster peculiarem quandam erga Christum venerationem profiteri. Itaque non facile, credo, asseret, Christum aliquid dixisse contra sententiam suam, et ut discipulos falleret. Dixit autem se tertia die resurrecturum, se venturum in nubibus: necesse ergo foret Christum ipsum in errores eosque admodum crassos et pudendos incidisse, quod illa sapientia indignum est, quam praeclara ejus documenta testantur. 1[15]) excusabilis est, qui poenam non meretur. At vero etiam qui impotenti sunt animo, mereri possunt poenam; et generaliter in quorum potestate fuit male non agere, si scilicet voluissent. An autem in eorum potestate fuerit velle, nihil ad rem pertinet. Sufficit ad poenam comperta voluntas scelerati.

2[16]) cum dicimus Deum irasci, intelligimus facere quod irascentes solent, id est punire, quamvis non, ut homines, ob rem gestam doleat.

3[17]) Hoc non sine cautela transmittendum: et credibile est postulare naturam Dei, sive rerum perfectionem, ut eae tandem mentes felices esse deprehendantur, quarum voluntas recta est.

4[18]) Haec inter homines contingere possunt, at in optima Republica, id est Mundo, credibile est non nisi malos posse esse in summa infelices.

5[19]) quia ipsi deest voluntas recta et sincera. 6[20]) est ironia.

7[21]) non putem Paulum a caeteris hac in re dissensisse et Christi resurrectionem, pro allegoria habuisse.

1[22]) Videtur haec Epistola tertia esse potius prima. Hic enim incipit difficultatibus Oldenburgii respondere, et negat religionem miraculis, hoc est ignorantia astrui debere. Unde sequente Epistola, quae hic primo loco scripta est, explicuisse videtur, quo sensu miracula et ignorantiam habuerit pro aequipollentibus. (Leibniz hat Recht: dieser dritte Brief ist der erste; er ist gedruckt in Spinos. op. posth. Tom. I. p.449; der erste ib. p.452 sq., der zweite ib. p.457 sq.).

2[24]) Parmenides et Melissus apud Platonem et Aristotelem relati non abludentia docuere. Memini me aliquando Parmenidem Platonis in demonstrationis formam contrahere, tametsi non per omnia probem. Hebraeorum veterum loca vellem citari. Stoici traduntur Mundum ipsum credidisse Deum, simili fortasse sensu, quanquam alii non recte eos interpretari videantur. Dici potest utique: omnia unum esse, omnia in Deo esse, quemadmodum effectus in causa sua plena continetur, et proprietas alicujus subjecti in ejusdem subjecti essentia. Certum est enim existentiam rerum esse consequentiam Natumo Dei, quae fecit, ut non nisi perfectissima eligi possent. 3[25]) Qui incarnationem docent, mentem suam similitudine Animae Rationalis corpori unitae explicant. Non ergo aliter volunt Deum assumsisse naturam hominis, quam mens assumsit naturam corporis, eo scilicet modo quo id constat experientia: quicquid sit de explicandi modis. Quod ergo de circulo naturam quadrati sumente dicitur, non potest magis objici incarnationi, quam corporis cum anima unioni.

  1. 8Einschaltung von Leibniz.
  2. 23Von Leibniz eingeschaltet, muß heißen 1675.