Spinoza an Leibniz
Schedulam, quam mihi dignatus es mittere, legi magnasque pro ejusdem communicatione ago gratias. Doleo, quod mentem tuam, quam tamen credo te satis clare exposuisse, non satis assequi potuerim. Precor itaque ut ad haec pauca mihi respondere non graveris. Videlicet, an aliam credis esse causam, cur in vitrorum apertura parci esse debemus, quam quia radii, qui ex uno puncto veniunt, non in alio accurate puncto, sed in spatiolo (quod punctum mechanicum appellare solemus), quod pro ratione aperturae majus aut minus est, congregentur. Deinde rogo, num lentes illae quas Pandochas vocas, hoc vitium corrigant, hoc est, an punctum mechanicum sive spatiolum, in quo radii qui ex eodem puncto veniunt, post refractionem congregantur, idem ratione magnitudinis maneat, sive apertura magna sit sive parva. Nam si hoc praestant, earum aperturam augere ad libitum licebit, et consequenter omnibus aliis figuris mihi cognitis longe praestantiores erunt; alias non video, cur easdem supra communes lentes tantopere commendes. Lentes enim circulares eundem ubique habent axem, adeoque quando illas adhibemus, omnia objecti puncta, tanquam in axe optico posita, sunt consideranda, et quamvis omnia objecti puncta non in eadem sint distantia, differentia tamen quae inde oritur, sensibilis esse non potest, quando objecta admodum remota sunt, quia tum radii qui ex eodem puncto veniunt, considerantur tanquam paralleli ingrederentur vitrum. Hoc tamen credo, lentes tuas juvare posse, quando plurima objecta uno obtutu comprehendere volumus (ut fit quando lentes oculares convexas admodum magnas adhibemus) ut omnia scilicet distinctius repraesententur. Verum de his omnibus judicium suspendam, donec mentem tuam mihi clarius explices, quod ut facias enixe rogo.
Do Huddenio alterum, ut jussisti, exemplar misi. Respondit, sibi impraesentiarum tempus non esse, idem examinandi, sperat tamen post unam aut alteram hebdomadam sui juris fore. Prodromus Francisci Lanae nondum ad meas manus pervenit, ut nec etiam Cogitationes phisico-mechanicae Johannis Holtii2, et quod magis doleo, quod nec etiam Hypothesin tuam phisicam videre potuerim; hic saltem Hagae Com. venalis non extat. Si hanc ergo miseris, rem mihi gratissimam facies, et si qua alia in re tibi servire potero, non desinam ostendere, quod sim etc.3
Hagae Comitis 9 nov.ri 1671.
D.us Dimerbruckius hic non habitat. Cogor itaque hanc tabellioni ordinario tradere. Non dubito quin hic Hagae Comitis aliquem qui epistolas nostras curare velit, noveris, quem ego novisse velim ut epistolae commodius et securius curari possent. Si Tractatus theologico-politicus ad tuas manus nondum pervenit, unum exemplar nisi molestum erit, mittam. Vale.