Leibniz an Spinoza
Inter caeteras laudes tuas, quas fama publicavit, etiam insignem rei Opticae peritiam esse intelligo. Quae res efficit, ut qualemcunque conatum meum ad Te destinare voluerim, quo meliorem in hoc studiorum genere censorem non temere reperero. Schedulam hanc, quam mitto, ac Notitiam Opticae promotae inscripsi, ideo publicavi, ut commodius possem communicare cum amicis aut curiosis. Audio et Amplissimum Huddenium in eodem genere florere, nec dubito tibi cognitissimum esse. Unde si hujus quoque judicium et favorem mihi impetraveris, beneficium mirifice auxeris. Schedula ipsa, quid rei sit, satis explicat.
Credo ad manus tuas pervenisse Prodromum Francisci Lanae Soc. Jes. Italice scriptum, ubi Dioptrica quoque nonnulla insignia proponit; sed et Joh. Oltius Helvetius, juvenis in his rebus pereruditus, publicavit Cogitationes Physico-Mechanicas de Visione, in quibus partim machinam quandam poliendis omnis generis vitris simplicem admodum et universalem pollicetur, partim ait se reperisse modum quendam colligendi omnes radios ab omnibus objecti punctis venientes in totidem alia puncta respondentia, sed tantum in certa distantia figuraque objecti.
Caeterum id quod a me propositum est, huc redit, non ut omnium punctorum radii recolligantur: id enim in qualibet objecti distantia aut figura, quantum hactenus cognitum sit, impossibile est, sed ut aeque colligantur radii punctorum extra axim opticum ac in axe optico, ac proinde aperturae vitrorum, salva distincta visione, possint fieri quantaecunque. Sed haec acutissimo judicio tuo stabunt. Vale faveque etc.
Francofurti 5. Octobr. Stylo
Novo 1671.
P. S. Si qua me responsione dignabere, curabit eam spero non illibenter Nobilmus Diemerbroeckius ICtus. Puto visam tibi Hypothesin meam physicam novam; sin minus, mittam.
- 1Dieser mehrmals gedruckte Brief Leibnizens, dessen Original in der Königl. Bibliothek zu Hannover nicht vorhanden, ist nach den Notizen, welche der Herausgeber von: Ad Benedicti da Spinoza opera quae supersunt omnia supplementum, Amstelod. 1869 giebt, vervollständigt.