Series VI Band 4 · No. 9.

De iis quae per se concipiuntur

September 1677

Latin

  September 1677 De iis quae per se concipiuntur Septembr. 1677

Ipsum esse videtur per se concipi. Ponamus enim concipi per alia, ut a et b, videtur de his ipsum quoque esse posse concipi; quod absurdum est. Existentia ergo est notio incomposita, sive irresolubilis.

Quemadmodum existentia per se concipitur, ita videtur etiam per se concipi essentia seu realitas in genere sive possibilitas (vel intelligibilitas).

Omnes res habent aliquid commune, ipsam scilicet Essentiam seu realitatem.

Omnes res homogeneae sunt quoad essentiam seu realitatem, uti omnia corpora sunt homogenea quoad molem.

Discrimen realitatis et essentiae. Eadem est in omnibus realitas, non vero eadem in omnibus rebus essentia.

Quoniam realitas in omnibus una, essentia diversa, ideo id in quo distinguuntur non debet continere realitatem, si quidem positivum est. Nam differentia ipsorum A et B contineat, iterum realitatem, ideo non erit differentia mera. Ergo pura seu mera duarum rerum differentia, in qua scilicet nihil sit amplius commune, nullam continebit realitatem absolutam.

Brevius et clarius. Sint duae res A, B utique distinctae, assignetur ergo tum quod est in ipsis commune, tum quod est in singulis; seu differentia pura, nihil amplius commune continens. Aio differentiam puram non continere realitatem, quia realitas est aliquid commune quod in differentia pura contineri non debet. Re tamen accurate expensa videtur inesse sophisma ratiocinationi, et postulatum esse impossibile, nam cum omnia quae concipiuntur a nobis sint realia cogitabilia (nihil aliud enim realitas quam cogitabilitas), ideo non debemus postulare ultimam quandam differentiam, in qua nulla insit realitas seu cogitabilitas, nam supposuimus omnibus inesse. Sed hinc porro sequetur nihil a nobis cogitari simplicissimum, saltem enim duo habet, cogitabilitatem, et speciem cogitabilitatis, aliquid scilicet commune et aliquid proprium. Sed in hoc proprio rursus est cogitabilitas. Alioqui non cogitaretur. Ergo hinc sequetur illa duo non esse separanda, nec a nobis cogitari nisi uno actu.

Circa subjectum et adjunctum etiam magna est subtilitas. Nos subjectum seu substantiam cogitamus dum dicimus: Ego, ille, hoc, in his enim aliquid commune cogitamus, id est subjectum in corporibus ipsis quoque quasi per prosopopoeiam. Omnis qualitas cogitabilis componitur ex cogitabilitate et subjecto cogitabilitatis. Huic subjecto inest cogitabilitas, sed aliud est cogitabilitas aliud subjectio. Ergo haec subjectio cogitari non potest.