Series VI Band 4 · No. 75.
Potest aliqua notio esse alia generalior ut tamen non sit simplicior
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
Potest aliqua notio esse alia generalior ut tamen non sit simplicior, ita tò influens
seu concurrens, complectitur, antecedens, requisitum, causam; et tamen ejus notionem
ingreditur notio antecedentis ut solet in analogis, ubi definitionem generis ingreditur
definitio alicujus speciei primariae. Influens est antecedens majoris existendi facilitatis.
Antecedens autem voco ex quo posito sequitur aliud quod appello consequens. Posset
dici importans, erit ergo importans facilitatis. Videtur tamen addendum, ut sit natura
prius; seu ut sit antecedens reale non tantum logicum. Omne requisitum est influens,
quod sic demonstro: facilius reddit, quo posito pauciora desunt requisita, atqui requisito
aliquo posito pauciora desunt requisita quam ante. Ergo requisitum positum reddit facilius.
Ergo requisitum est importans seu ad rem conferens. Boni definitionem proprie
ingreditur influens seu ad rem conferens. Est enim bonum, conferens ad voluptatem.
Antecedens natura prius, posset dici inferens, vel rectius importans. Itaque importans
erit inferens natura prius. Requisitum est consequens natura prius. Conferens
est importans facilitatem majorem. Facile est cujus pauca sunt requisita aut parva.
Majus est cujus pars alteri toti aequalis est. Magnum [est] plerisque majus.
Jam video Conferens posse definiri melius et simplicius; nempe Conferens
est: Importans Requisiti. Omne requisitum non immediatum est conferens, est enim
importans alterius requisiti. Imo potest demonstrari omne requisitum esse importans
alterius requisiti; nam sit requisitum a. Utique plura ad id de quo agitur seu ad requirens
requirentur quam a, alioquin a requisitum et res requirens coinciderent. Aliquid ergo
quod praeterea requiritur sit b, et ponamus nihil amplius requiri; quam a b. Nunc
consideremus ipsum b posse resolvi in sua requisita, c et d, erunt ergo requisita ipsius a,
haec tria, a c d. Et vel si pro a et c substituamus unum h (cujus requisita sint a et c) , erit
ergo h novum requisitum; sed jam video me hinc non demonstrare a esse importans
requisiti sed tantum esse requisitum requisiti.
Videtur conferens esse requisitum aut importans requisiti. Imo videtur conferens
sufficere, ut sit requisitum ejus quod importat. Considerandum scilicet esse aliqua quae
non sunt absolute requisita, sunt tamen secundum certas hypotheses, ita et sunt importantia,
ex quibus non absolute, sed certis positis res sequitur.
Concludo omnium optime sic definiri: Conferens est requisitum secundum certum
producendi modum, itaque omne requisitum absolutum est conferens; omne importans
est conferens, nam importans absolutum est conferens secundum suum modum
producendi, importans cum aliis seu secundum quid, saltem est requisitum ut ita producatur.
Omne requisitum importantis est requisitum secundum certum producendi
modum. Haec ergo notio generalissima. Solemus parare non tantum absoluta requisita et
importantia, sed ea quae in certo casu servire possunt. Ita utile est conferens ad bonum.
Mirus est defectus linguarum, exempli causa Latini non habent nomina usitata satis et apta quae significent inferens, conferens, importans.
Principium est requisitum aliquo modo primum inter plura quae ad aliquam
actionem contulerunt. Causam vocant homines, id quod contulit agendo. Sed qui fit ut
causam mortis ei etiam imputemus qui non impedivit cum posset? Quia contulit agendo,
nam cohibere sese est agere. Est autem cohibere se, naturalem impetum reprimere, qui in
omnibus est aut esse debet juvandi: itaque est saltem causa moralis. Seu qui est causa
saltem si ea esse ponantur quae esse debent. Debet autem in omnibus esse impetus ad
juvandum cum sciunt; hunc cohibere agere est. Itaque saltem est quasi causa, seu habetur
pro causae aequipollente. Si quis caput illidat in murum diceturne murus causa mortis?
sane potest dici aliquo modo, quia resistere est agere. Ita si quis pedem alicui opponat,
ut eum faciat cadere, utique est causa casus, non tantum resistendo, nam et vult, et agit,
tenet enim pedem hoc modo.
Requiriturne ad causam ut conferat agendo tempore ipsius productionis. Nam alioqui
multa longissime remota dici possunt agendo contulisse. Et tamen dici quodammodo
potest Adamum esse causam eorum quae a nobis fiunt. Videtur causa definiri posse
conferens agendo secundum eum producendi modum quo res actu producitur, seu actu
conferens agendo. Hinc quod est requisitum activum secundum omnem producendi
modum, utique secundum hunc quoque erit, ergo erit causa. Hinc Requisitum activum
absolute, est causa; posito quod res existat.
Actu conferens seu conferens cum successu, deberet habere nomen peculiare.
Veritas causae est ratio veritatis effectus.
Videndum, an non paulo plus sit tentare quam conari. Petere est tentare
attingere. Conari attingere videtur qui conatur jacere. At tentat attingere qui jacit. Quando
ergo ad actionem ipsam per se nihil deest successus tamen pendet ab Accidentibus, quae
nullam vim contrariam exercent, tentamentum dicitur. At Conatus esse videtur, cum ipsa
adhuc actio in suspenso est. Hinc in actionibus, quae nomen habent a successu ut scopum
attingere, dicimus tentare. At jacere est actio quae nomen non habet a successu actionis,
sed ab ipsa actione pure.
Causa est agendo conferens cum successu.
Conferens est requisitum secundum certum producendi modum.
Requisitum est conditio natura prior. Seu Consequens natura prius inferente.
Si A est utique B est; erit A inferens seu antecedens B consequens. Si A
non est B non est, erit A conditio, B conditionatum.
Agens est ex cujus statu sequitur mutatio alterius; patiens est cujus mutatio
sequitur ex alterius statu. Agens dicitur quid respectu mutationis, operans respectu novi
status in alio.
Efficiens est operans existentiam.