Series VI Band 4 · No. 73.

De praedicabilibus

[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]

Latin

 [Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]

Magna negligentia culpa est, magna culpa dolus est. Paulus l. 226 de V. S. Itaque dolus est negligentia magna major. Vigelius in Dialectica juris praedicabilia ait esse non tantum genus speciem, proprium, etc. sed et totum partem, causam, connexa etc. tanquam loca ex quibus praedicata subjectorum vel rationes propositionum sumantur. Ubi tamen notandum est Totum et causam, et similia esse loca realia; at genus, speciem, etc. esse notionalia, possumus enim de individuo hominis dicere esse totum, esse causam, sed non esse genus esse speciem, quanquam forte nihil prohibeat aliquo sensu ita exaltam notionem, ut etiam in vocabula quadret. Si omne A est B et non omne B est A, dicitur A species, et B genus. Nihil prohibebit igitur si ipsum ita ampli[fi]cemus, ut etiam hoc A species hujus B esse dicatur seu hunc hominem esse speciem hujus animalis. Caeterum non video cur non ut ex praedicatione recta nata sunt communia praedicabilia, ita ex obliqua fieri possint nova, ubi revera prodibunt talia loca, qualia constituit Vigelius.