Series VI Band 4 · No. 72.
De negatione
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
In communi propositionum enuntiatione aliqua sunt incommoda. Recte quidem procedit: Omnis homo est animal. Et Quidam homo est doctus. Sed in caeteris aliqua est difficultas. Nam Non omnis homo est doctus significare dicitur Quidam homo non est doctus seu falsum est omnem hominem esse doctum. Ergo non afficit totam propositionem, non ergo tò omnis quod pertinet ad subjectum. Porro Nullus homo est lapis quomodo resolvetur, haud quidem per non omnis. Nec per omnis non, fieret enim Omnis non homo est lapis quod falsum. Ergo per non quidam, seu falsum quod quidam homo est lapis, ut nonnullus est quidam. Intelligendum est ergo signum quidem esse subjecti, sed non praefixum esse propositionis seu quod eodem redit praedicati. Sed quid hoc? Omnis homo non est lapis. Hoc apparet non satis praevisum esse. Nam si non pertinet ad totam propositionem, sensus erit falsum est omnem hominem esse lapidem, si ad praedicatum, sensus erit omnem hominem esse non lapidem seu nullum hominem esse lapidem. Certe in propositione Quidam homo non est doctus negatio non negat propositionem ipsa demta, sed negat praedicatum quasi quidam homo est non doctus. Aliud ergo est negari propositionem aliud negari praedicatum; dicemus ergo: non ~~praefixum signo negare propositionem, praefixum copulae negare praedicatum*, ut certam regulam* *habeamus. Sed ita aliunde malum. Nam in U. N. negatur praedicatum, *omnis homo est non lapis*, et itidem in P. N. quidam homo est non lapis. Sed conciliabilia omnia. U. N. et* P. N. fit ex U. A. et P. A. praemittendo non praedicato. Sed non est earum contradictoria. *Non praemissum propositioni significat ejus contradictoriam, praemissum copulae negat praedicatum.