Series VI Band 4 · No. 504₂.
De scientia juris tradenda
Scientiam Juris Naturalis tradere nihil aliud est quam tradere Leges optimae Reipublicae. Scientiam juris civilis tradere est Leges receptas cum Legibus optimae Reipublicae conferre.
Optimae Reipublicae finis est, felicitas maxima possibilis singulorum.
Felicitas est status voluptatis duraturae.
Voluptas est sensus crescentis perfectionis.
Perfectio est magna potentia in exiguo volumine, seu multitudo in unitate; sive
essentiae quantitas. Haec enim omnia eodem redeunt intelligenti.
Quaecunque
Itaque de Optimis Legibus acturo quaerendum est, in quo consistat Civium perfectio. Cumque perfectio in eo consistat, quemadmodum diximus, ut potentia rei augeatur, quod fit sublatis impedimentis sive aucta libertate (nam ostendi potest ipsam per se potentiam in rebus augeri non posse, omnemque rem si non ab aliis impediretur, infinitam virtutem habituram esse) ideoque scire debemus, in quo consistat potentia personae, et quae sint impedimenta quibus natura ejus velut coercetur. Sed quia id quod diximus de tollendis tantum impedimentis non satis omnes forte intelligunt; familiarius nonnihil agendum atque perinde disserendum est, ac si duobus modis augeri posset potentia, tum in se, tum sublatione impedimentorum.
Considerandum itaque est tum quae sit Potentia Hominum, tum quae sint ejus
impedimenta. Possunt autem homines cogitare et agere extrinsecus. Cogitatio est
activa quaedam repraesentatio multorum simul facta in re per se una.
Repraesentationem intelligo omnem expressionem rei per aliam, ita ut quicquid
assignari potest in uno, ei aliquid respondeat in altero, atque ita possumus devenire
in notitiam alterius. Sic Numeros repraesentamus per characteres, lineas per literas,
corpora solida per figuras in plano delineatas, res per verba et notis istis semel bene
constitutis, saepe ipsis ratiocinando utimur loco rerum.
Activam volo, nam ex omni cogitatione sua natura statim sequitur conatus agendi,
seu voluntas quaedam. Multa simul in re per se una repraesentari necesse est, nimirum
quicquid sit denique id quod appellatur Ego, certe sum unum quoddam per se, et in hoc
uno sunt omnes illae repraesentationes cogitantis. In quo praecipue differt repraesentatio,
quae fit in cogitatione, a repraesentatione, quae contingit in speculo aut pictura. Nam
repraesentatio est aggregatum quoddam ex variis partibus, quae singulae suo subjecto
insunt, ideo si nimis propinque accedamus ad Tabulam totum non videmus. At Ego sum
una quaedam substantia, in qua tota rei quam sentio repraesentatio est. Sentio enim me
unum omnes illas repraesentationis partes percipere. Atque hoc adeo verum est, ut ne
quidem ideam unius substantiae habituri essemus, nisi tale quid in nobis experiremur.
Ex hac jam definitione Cogitationis intelligi potest in quo consistat ejus perfectio, nimirum ut repraesentatio sit exacta (vel quod idem est ut cogitatio sit distincta), ut sit valide activa (id est ut voluntas recta ratione quaesita sit firma), denique ut repraesentatio sit ample diffusa (hoc est, ut multa simul uno mentis ictu comprehendamus).