Series VI Band 4 · No. 504₁.
De summa juris regula
Ut jus in artem redigatur, variis modis procedi potest, prout scopum aliquem certum
sibi praefixit scriptor. Nam si judici scribamus, enumeranda sunt remedia juris, sive
postulationes, earumque exceptiones, ut statim appareat quaenam postulationes
admittendae sint, aut rejiciendae, vel moderandae. Si scribamus privatis eorumve advocatis,
vitam remque familiarem hominis percurremus, et quodnam ex quoque facto jus ei
nascatur dicemus: eaque ratione juris cognitio pars est Scientiae Oeconomicae. Si
Legislatorem instruere velimus, eumve qui legislatoris vice fungitur, id est cui juris
supplendi atque interpretandi potestas concessa est, tractandum est ei jus per causas,
dandaque opera est, ut omnia reducantur ad paucas quasdam regulas rationesve annotatis
tamen placitis irregularibus, velut exceptionibus; nam quae contra rationem juris recepta
sunt, ad consequentias trahi non debent. Haec tradendi ratio scientialis est; priores magis
indicum rationem habent prorsus quemadmodum Geometria dupliciter in systematis
formam redigi potest, uno modo scientifico quem tradidit Euclides per rationes, altero
practico pro illis qui propositiones scire satis habent, etsi rationes non intelligant.
Summa juris regula est; quicquid publice utile est, illud faciendum est.
Saepe autem, quod per se publice utile est, per accidens damnosum est, quia magnam
nimis mutationem, aut diuturnam nimis inquirendi moram requirit. Bona malaque ita
~~inter* homines dispensanda sunt, ut minimum ~~inde oriatur malum aut*
maximum bonum commune. Quemadmodum plantae in illo potius solo collocandae
sunt in quo maxime fructus ferent; et recrementa in loca maxime sterilia abjiciuntur.
Commune bonum aestimatur ex collectis in unam summam bonis singulorum. Itaque maximum bonum commune consistit in maxima multitudine ac magnitudine bonorum, quae singulis obtigere.
Bona vel Necessaria vel Utilia sunt. Necessaria appello quae requiruntur ad tranquillitatem mentis, sive quorum absentia affligimur. Caetera quibus facile caremus, utilia vocari possunt.
Bona necessaria utilibus incomparabiliter majora sunt.
Danda opera est ut bona necessaria sint potius in multis utcunque, quam in paucis excellenter.
Contra danda opera est ut bona utilia sint potius in paucis excellenter, quam in multis utcunque.
Danda opera primo est, ut omnes cives quoad licet, sint animo tranquillo
~~et contento*,
Danda opera secundo est ut omnes cives sint moderati sive ut affectus~~
~~regere queant. Alioqui enim non diu contenti erunt, nam qui passionibus indulget,
minimis etiam turbari potest. Moderatio vero efficit, ut tranquillitas sit durabilis.
Tertio ut omnes cives sint prudentes. Possunt quidem contenti homines~~
~~esse et moderati, etsi prudentes non sint, sed hoc pendet a casu. Prudentia vero efficit, ut
tranquillitas futura magis in potestate sit. Prudentiam intelligo, qualis et in rustico est, qui
familiae suae bene praeest.
Quarto ut cives sint optime erga bonum commune animati sive viri~~
~~boni, quales etiam mediocria mala libenter ferant, ne multi alii miseri sint.
Quinto ut sint pii. Caeterum pios voco, qui credunt providentiam et affectu~~
~~complectuntur seu qui ita affecti sunt, tanquam qui judicent eum esse ordinem rerum, ut
bonis seu bene erga bonum commune animatis bene futurum sit, malis male.
Sexto ut cives ament honorentque rectores, id est virtutem eorum ac~~
~~potestatem agnoscant.
Septimo ut sint amici inter se. Sunt autem amici, quorum amor mutuus et~~
~~cognitus est. Hoc satis efficietur, si virtute praediti sint, atque invicem aperti sive sinceri,
ut mutuas dotes agnoscant.
Octavo ut sint scientes multarum rerum. Itaque curandum est ut artes quae~~
~~apud exteros in arcano habentur, nostris innotescant.
Nono ut sint corpore decori, validi atque agiles. Nam quae animus~~
~~excogitavit, corpus exequi debet. Et decor multum in aliorum animis potest.
Decimo ut cives sint in omni animi atque corporis virtute exercitati.~~
~~Exercitatio enim efficit, ut dotes nostras, cum opus est in promtu habeamus.
Undecimo ut habeant vitae necessitates. Egestas enim homines miseros,~~
~~et improbos facit.
Duodecimo ut omnibus bene agendi instrumentis abundent, quibus
scilicet animi corporisque dotes explicare et reipublicae prodesse possint.
Haec omnia ita brevius complecti licet: Curandum est scilicet, ut homines sint prudentes, virtute praediti, facultatibus abundantes, nimirum, ut optima agere sciant, velint, possint.