Series VI Band 4 · No. 496₁.

Erste Fassung

Latin

ERSTE FASSUNG

Justitia est charitas sapientis, seu charitas quae prudentiae congruit. Itaque Carneadis declamatio in justitiam, quam dicebat esse summam stultitiam, hanc quidem justitiam cujus praecepta molimur, non tangit, utique enim charitas sapientis stulta esse non potest. Cadere autem charitatem in sapientem, seu justitiam hujus modi (quae sit charitas sapientis) intelligi posse, imo omnem sapientem esse justum, infra demonstrabitur.

Charitas est benevolentia erga omnes.

Sane videtur justitia esse virtus quae affectum benevolentiae pariter atque odii moderatur ex praescripto prudentis. Sed quia omne odium injustum est, ut suo loco demonstrabitur, quia prudentiae contrarium est, sufficit amoris tantum, sive charitatis in definienda justitia fieri mentionem.

Benevolentia est habitus amoris.

Amor est affectus quo efficitur ut bonum malumve alienum censeatur pars nostri sed quoniam amor ita definiendus esse videtur ut cadat et in Deum, sufficiet dicere:

Amare est alterius felicitate delectari, unde sequitur malum alterius amoliturum amantem, etiamsi doliturus non sit cum amoliri malum non licebit, sive ob necessitatem rerum quam qui intelligit, non dolebit si sapit, sive ob majus alibi bonum quod qui intelligit, etiam gaudebit. Possum autem ejus etiam qui felix non est felicitate saltem animo concepta delectari adeoque eam desiderare.

Sapientia est scientia felicitatis, seu sapiens est, qui felicitatem suam quam rectissime quaerit.

Omnis Caritas est virtus, sed non est justitia nisi cum prudentia accessit, quae impediat ne exercitium caritatis erga nonnullos et nonnunquam damnosum sit in summa ipsis aliisve, aut etiam mihi.

Justitia ergo est virtus circa dispensationem charitatis. Si mihi noceat exercitium charitatis magis quam alteri prosit, imprudenter ago? an et injuste, utique: si quis sibi injuriam facere potest.

Sapiens non tantum habet caritatem, sed et scientiam ita exercendi charitatem, ut felicitati ipsius congruat; habet enim scientiam felicitatis.

Scientia felicitatis seu sapientia bis justitiae utilis est tum ad efficaciter amandum (nam uti felicitate alterius non imaginaria sed vera delectemur, nosse debemus felicitatem), tum ad prudenter amandum, ne nostrae, imo ne alienae felicitati amando obsimus.

Qui felicitatem suam quaerit, is quaerit laetitiam duraturam.

Laetitia est opinio voluptatum.

Opinio inquam, id est vel recordatio praeteritarum vel perceptio praesentium, vel spes futurarum. Est autem eo major quo magis a dolorum sensu aut opinione illibata est, et quo fortior opinio est, majorque voluptas. Potest autem et certa opinio esse. Qualis est opinio opinionis. Item opinio perceptionis praesentis. In quibus falli non possum, etsi memoria et spe falli possim. Hinc ipsa laetitiae opinio, fallere non potest. Et ipsa laetitia est inter voluptates.

Voluptatis nomen definiri non potest id est non potest effici explicatione ut noscat aliquis quid voluptatis nomine intelligamus, sed opus est sensu. Quod in aliis hujusmodi rebus, ut calore, frigore, coloribus, usu venit. Sed si quaeratur causa voluptatis, hanc utcunque attingere possumus, saltem observando. Nam inductione constare videtur id omne quod nobis aliquam perfectionem conciliat in nobis excitare voluptatem, contra, quicquid nostram naturam minuit, dolorem parere. Hoc manifeste apparet ubicunque modum quo in nobis excitatur voluptas paulo distinctius intelligimus. Ut cum scientia nostra potentiaque augetur, cum obstacula superamus, cum harmoniam quandam in ideis, in numeris in figuris, in coloribus in sonis, contemplando agnoscimus ita enim sub confusionis specie ordo apparet et in media multitudine lux aliqua unitatis sese aperit, qua scilicet cogitandi potentia augetur et facilius omnis illa varietas animo comprehenditur. Itaque credibile est in caeteris quoque voluptatibus quarum rationes non aeque apparent aliquam occultam nostri perfectionem subesse. Ut in odore et gustu, tactuque. Forte enim augetur spiritu[u]m vis, membra apta et habilia fiunt, aperiuntur viae, obstacula disjiciuntur. Definiemus ergo Voluptatem sensum perfectionis.

Itaque etiam Perfectio concinne definietur, Potentiae incrementum. Nam ut Morbum (qui nihil aliud est quam dolor spontaneus aliquamdiu durans, vel certe hujus doloris causa) medici definiunt: laesam functionem sive actionem, ita voluptatem sive potius perfectionem (cujus sensu voluptas constat) augmento functionis sive potentiae agendi definiemus.

Multa hic objici possunt ab eo qui ista non satis penetravit, ut multos gravissime aegrotare sine dolore, imo et mortem non sentientibus obrepere posse. Sed cogitandum est si subita sit mutatio etiam dolorem prope momentaneum esse, adeoque nullum: et si paulatim fiat mutatio, ut in illis qui elanguescunt, insensibilem prope dolorem reddi etiam ob exiguitatem, sentiri quidem, sed non retineri, ac proinde pro nihilo esse. Porro potentiam non intelligo ut vulgus sed ipsam illam vim qua natura nostra multum efficit. Nam potentia quantitate effectus definitur, quemadmodum ostendi in libello de Motu.

Porro Voluptates quaedam insidiosae sunt, quae plus laedunt in futurum, quam in praesens juvant, ut odores quidam grati, sed venenosi, qui primum delectant, mox interficiunt. Aliae dubiae seu ancipites, ut omnes illae quae quomodo juvent non intelligitur, his enim, quemadmodum herbis peregrinis et ignotis non fidendum, nisi experimentis constet innoxias aut utiles esse, quanquam et post experimenta utcunque sumta caute tractandae sint, experientiam enim fallacem esse constat, cum ratione regi non potest. Aliae tutae sunt, quales sunt voluptates quae ex animi perfectione oriuntur. Nam proficere in scientia felicitatis, et virtutum exercitio, incredibiles habet voluptates, quae nocere non possunt. Virtutum autem vis omnis in potentia rationis consistit, ne affectibus perturbetur. Porro aliorum felicitas sapienti grata est, nam miseriae contemplatio sapientem admonet imperfectionis suae, quae contemplatio naturaliter ingrata est. Contra felicitatis etiam alienae perceptio laetitiae quendam in nobis excitat sensum facitque ut de natura humana bene sentiamus: quanquam autem invidia et odium aliquando faciant ut aliena felicitas ingrata sit hos tamen affectus esse stultos, et voluptates quae ex alienis malis percipiuntur insidiosas, alias ostendemus. Voluptas autem illa tuta est, juvatque, quae ex aliena felicitate nascitur, praesertim si nos ejus causa simus. Felices autem erunt, si sapientes et virtute praediti. Et omnes sapientes invicem amici sunt. Qui autem multos amicos habet potens est. Qui vero [potens], laetus. Qui diu laetus, felix. Itaque sapiens aliorum felicitatem quaerit, atque adeo sapiens charitatem habet, et (quia justitia est charitas sapientis) omnis sapiens justus est.

At inquies felicitatis sensus maxime comparatione constat, et si omnes sint aeque felices nemo se felicem putabit. Non contemnenda haec objectio est, sed tamen nec metuenda. Fateor omnes quaerere excellere, eumque appetitum justum rectumque esse si sapientia et virtutibus certetur non si malis artibus, inde enim mox alia et publicae calamitates. Satis magnus est relictus aemulationis campus, si certent omnes qua maxime ratione commune bonum juvare possint, ita enim singuli multo feliciores fient, quemadmodum majus certiusque in magna et stabili societate lucrum est. Porro qui plus in omnes beneficii contulerit majorem apud sapientes potentiam habebit, et majori felicitate fruetur.

Sed quid si non simus inter sapientes; paucissimi enim scientiam felicitatis tenent, tametsi in aliis rebus ingenio judicioque valeant. Ajo sapientem nihilominus omnibus prodesse conaturum; ea enim certissima est ratio animos vinciendi, unde secura tranquillitas, et vicissim promta auxilia. At de caetero excellere conabimur aliqua arte utili, unde ad nos respecturos homines certum est. At porro insistes: ne sic quidem hostes vitari inimicitias evitari posse: ita enim illorum qui per nos summo loco dejiciuntur necesse est inimicitias nasci. Notum est exemplum Regiomontani cui excellens scientia exitium peperit. Sed his hostibus cordate resistendum erit, quemadmodum bestiis ferocibus; quando rationibus et officiis vinci non possunt.

Hic magnae quaestiones oriuntur, an praestet cedere quam aliorum exitio superiorem esse, an satius tranquillo degere quam se rerum administrationi miscere, denique an leves licet suspiciones sufficiant, ut nobis salutem aliorum exitio servemus, hoste praevento. Hic multum interest quid sentiamus de futura vita. Nam si nulla alia speranda est, hujus commoda defendemus velut bonorum summum; eaque nobis quovis pretio servabimus, omnia alia etiam suspicioni nostrae sacrificaturi modo vindictae periculum absit. De caetero feliciores erimus in tranquillo, paucis indigi expositique inanemque alienae potentiae strepitum spernentes.

Sed si alia futura vita est, si Deus est, id est Mens sapientissima ac potentissima, multa aliter agemus: nam aliquando ut alios ad Deum convertamus aut ab exitio revocemus, etiam propriam vitam exponemus: nec vitae hujus commodorumque ejus causa omnia susquedeque vertemus nec tranquillum otium nostrum publicae utilitati praeferemus.

Itaque ubi semel concessum erit mundum esse optimam Rempublicam sive a sapientissimo Monarcha regi, constat eum maxime felicem esse qui huic amicus sit seu qui Deum maxime imitetur id est qui maxime sapiat prositque. Ita enim efficitur primum ut omnes homines quatenus homines sunt aequaliter amemus, nec nisi proportione sapientiae, virtutis et communis utilitatis eos distinguamus, ne nos quidem ipsos aliis, nisi ubi bonum publicum postulat, praeferentes. Unum hoc erit quo nobis magis favere fas est, ut scilicet nostrae sapientiae et virtuti prius potiusque quam alienae operam demus, id est ut nobis ante omnia Deum amicum reddere studeamus, quae via ad felicitatem unica certaque est.

His ita constitutis sequitur: justum esse quod publice utile est, quae propositio non potest accurate demonstrari, nisi supposito Deo.

Conabimur ergo in aliis excitare quoad licet sapientiam et virtutem; deinde quoad bona fortunae ita distinguamus, ut quoniam sine magnis rerum motibus evertere praesentem iam bonorum distributionem non licet, adeoque nec evertere eam fas est, conservemus aequalitatem inter homines, et unumquemque in re sua sive quam ei casus fortuna, vel industria id est uno verbo Deus dedit (cujus consilia arcana nobis ignota sunt) tueamur, nulla virtutis ejus meritorumque nulla majoris boni hoc loco ratione habita, nisi quando magna publicae rei ratio urget, et commode obtineri potest. Unde jam omnis doctrina possessionum, proprietatum, conventionum, descendit, ubi de persona actore reisve qualis sit non quaeritur. Quando autem distributionem nobis reliquit Deus, eam pro virtute ac meritis, quantum a nobis judicari potest, instituamus.