Titulus 1. De Justitia et Jure
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
TITULUS I. DE JUSTITIA ET JURE
Justitia est caritas sapientis, seu quae boni prudentisque viri arbitrio congruit; sive est virtus affectum hominis erga hominem, benevolentiam scilicet atque odium, moderans ac dirigens secundum rectam rationem. Ut scilicet erga omnes aequaliter nos geramus ac tantum in aliis virtutem amemus, vitia odio habeamus.
Justum vel Licitum, Illicitum, Debitum, Liberum est, quod est viro bono et prudenti possibile, impossibile, necessarium, contingens. Hinc Jus est potestas moralis, Obligatio necessitas moralis. Nam quae facta laedunt pietatem nostram aut verecundiam, et omnino quae contra bonos mores sunt, ea nec facere nos posse credendum est, l. 15. D. de conditionibus et demonstrationibus. Juris tamen vocabulum varias habet acceptiones alias, vid. l. penult. et ult. D. de just[itia] et jur[e.] Interdum enim jus sumitur pro facultate, ut paulo ante definivimus, interdum pro ipsa recta ratione, quae societatem humanam dirigit et conservat. Quo sensu (qui in hoc titulo praevalere videtur) jus est vel naturale, vel gentium vel civile.
Jus naturale Jurisconsulti definiunt quod natura omnia animalia docuit, § 3. hic et in principiis Institutionum de Jure Naturali, Gentium et Civili, cum scilicet homines faciunt ex recta ratione, quod animalia ex instinctu naturae. Huc pertinet conjunctio maris et foeminae, educatio, prolis vim vi repellere; quod postremum tamen l. 3. hic ad jus gentium referre videtur. Haec si negligant homines sunt bestiis deteriores.
Jus Gentium est circa ea quae sola recta ratio homines docere potuit, ut Deum colere, pietas in parentes et patriam; contractus, et societates civiles, et quod hominem homini insidiari nefas.
Jus civile est quod civitati placuit. Haec Jurisconsultorum divisio non est sumta ab intrinsecis differentiis: nihil enim refert an homines aliquid cum bestiis commune habeant, et magna est inter ipsas bestias in hac re varietas. Summa ergo juris divisio est, quod aliud est Naturale, aliud Legitimum seu Positivum, quod non valeret, nisi esset receptum.
Tria
Porro quia jus est dictamen rectae rationis circa ea quae pertinent ad perfectionem humanae societatis, et humanae societatis perfectissima est civitas, hinc jus publicum dicitur, quod dirigitur ad perfectionem ipsius civitatis quatenus civitas est, ita ut extra civitatem non habeat locum, Reliquum privatum appellatur, quod scilicet ut Ulpianus definit hic spectat ad singulorum utilitatem, etsi enim inter duas civitates ageretur, tamen quia civitas quaelibet personae instar est, jus privatum locum habet; secus est si plures civitates in unam ditionem coalescant, novamque constituant majorem priori civitatem. Manifestum quoque est non tantum privatum sed et publicum vel naturale vel legitimum esse. Necesse est enim quaedam jura publica esse communia, quae in utraquaque civitate obtinere debeant.
Jus civile vel scriptum est vel consuetudinarium, scriptum quod introducitur et conservatur scriptura, consuetudinarium, quod tacito consensu introducitur, et hominum assuefactione conservatur, ideo validius est. Discitur ex hominum laudibus et vituperiis. Est juri naturali simile, quia homines trahit ut natura, ita et consuetudo, quae est altera natura.
Praecepta juris primaria tria: honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere. Primum, Honeste vivere est praeceptum justitiae universalis, id est omnem virtutem colere, quia interest societatis. Alterum, Neminem laedere est praeceptum justitiae particularis commutativae, ut scilicet aequalitas Geometrica servetur, ne quis minus habeat quam ante, alter autem plus; homines enim aequales censendi sunt, cum de bonis quae in potestate habent agitur, sine ulla προσωπολήψει. Tertium, suum cuique tribuere est praeceptum justitiae distributivae, circa communia inter singulos distribuenda, ubi locum habet consideratio meritorum cujusque et publica utilitas.