Series VI Band 4 · No. 494₁.
Erster Ansatz
ERSTER ANSATZ
Propositum nobis est in Legum juris civilis rationes inquirere, ut eas interpretari possimus. Jurisconsulti enim est non verba tantum legum tenere, sed vim et potestatem l. 17. D. de Legibus.
Est autem Lex, enuntiatio dirigens actiones humanas vim cogendi habens. Omnis
enuntiatio capax est interpretationis, et duplex est interpretatio, una dicti toỹ ȓhtoỹ,
altera sententiae th̃w dianoíaw: interdum enim verba obscura sunt, sive ob homonymiam
aut tropos singulorum verborum, sive ob amphiboliam aut figuras quae in connexione
verborum deprehenduntur. De Homonymiis vid. Arist[otelis] lib. 1. Top[icorum] cap. 13.,
de metaphoris aliisque tropis tum in Rhetor[ica]; tum in Arte poetica: interdum clare
quidem locutus est Legislator, sed aliud dixit quam in mente habuit. Dixit autem vel
disparatum pro disparato quod rarius est, vel dixit genus pro specie, aut speciem pro
genere. Priore casu opus est restrictione, posteriore opus est extensione verborum.
Sententia autem Legislatoris, seu quid in mente habuerit, cognitum erit, si rationes quae
illum ad legem ferendam movere nobis sint compertae. Nam ex praesumta Legislatoris
voluntate legem latam ad similia extendemus, l. non possunt 12. D. de Legibus. Ita lex
duodecim tabularum proximum agnatum tutorem esse jusserat, cujus ratio esse videtur,
quia ubi successionis commodum est, ibi tutelae onus esse debet; quin imo qui spem
succedendi habet providere potest, ne Patrimonium depereat. Itaque et imponi tutelam
invito successori aequum est, et non denegari volenti. Quaeritur jam quis liberti sit tutor,
dicendum est, ipsum patronum, qui impuberem manumisit, nam et ille successionis
commodum habet. Similiter ob praesumtam voluntatem legislatoris legem generalem ex
aequitate restringemus, haec enim est natura aequitatis.
Rationes quae legislatorem movere vel malo vel bono titulo censentur. Malum titulum habent, quae sumuntur ex affectibus ejus aut privata utilitate cum publico bono pugnante; ex hujusmodi rationibus nullum jus sumitur neque ad consequentias possunt trahi, professa enim injustitia non nisi per vim obtinet. Quae bonum titulum habent, sunt verae vel apparentes. Apparentes, quae nituntur principiis quibusdam specie justi et aequi a legislatore efformatis, quae licet erronea sint, aut parum accurata, tamen sequenda sunt, neque enim privatorum aut Magistratuum inferiorum est abrogare leges, et corrigere legislatorem, cum fieri possit, ut ipsimet errent, qui Legislatorem erroris accusant. Verae rationes sumuntur vel ex jure naturae vel ex ratione status; et spectatur vel virtus civium vel sufficientia rerum; et rationes quae tempore legislatoris valebant vel subsistunt adhuc, vel mutato rerum statu cessant, sed non ideo lex cessat, licet minus sit favorabilis. Hujusmodi rationes non cuivis loco seu civitati, nec cuivis civitatis tempori convenientes, postulant cognitionem historiae et Geographiae, ex quibus propositio minor seu assumtio syllogismi discenda est, quemadmodum propositio major ex Ethicis politicisque.
Rationem alicujus propositionis accurate reddere, est eam a priori demonstrare.
Principia demonstrationum sunt definitiones et axiomata. Quibus accedunt nonnunquam
experimenta, et propositiones quaedam concessae sive assumtae quas
vocant hypotheses; et denique theoremata, tam ante demonstrata. Sed nunc sufficiat
modum exponere definitiones et axiomata investigandi et ex illis demonstrandi.
Demonstratio est syllogismus scientiam pariens. Scire est rem per causam nosse, seu
nosse causam cur affectio aliqua subjecto insit. Quae petenda est ex essentia subjecti sive
definitione. Definitio Rei investigatur, si aliae res complures sumantur, quae de re
praedicantur, vel de quibus ipsa praedicatur, sive sint ejus individua, sive species, sive
genera, sive affectiones; et semper quaeratur ratio, cur unum de altero dicatur. In diversis
enim diversae occurrent rationes, velut totidem genera, quae inter se juncta partes definitionis
integrae dabunt; diversa enim genera sibi mutuo differentiarum loco sunt. Quod
si eadem methodo generum genera quaerantur, veniemus tandem ad summa seu universalissima
nostrae disciplinae genera, et offerent se nobis axiomata seu propositiones
generalissimae, in quibus de generibus universalissimis etiam affectiones universalissimae
praedicentur. Ab hisce dividendo iterum descendimus ad inferiora et demonstramus
partim de speciebus subsumendo attributa generum, partim proprias affectiones de speciebus
demonstrando, quae ex pluribus generum attributis inter se junctis conflantur.