Series VI Band 4 · No. 477.
De munitione contra animi dissipationem
[Winter 1685/86 (?)]
[Winter 1685/86 (?)]
Animus noster in bivium cogitandi delatus semper illuc fertur, ubi major ipsi realitas objectiva offertur; sed tamen ea res nocere potest ejus perfectioni atque felicitati, si scilicet realitates illae sint valde multae et parvae; quod appellari potest ~~dissipatio animi*, et locum habet cum obstupescimus, simileque est motui corporis perdito ex ictu in molle, ubi impetus per innumeras corporis partes dispergitur; itaque contra hanc dissipationem animi munire nos debemus creberrimis respectibus ad finem nostrum, et ad generales quasdam regulas veritatum, legesque vivendi semel praescriptas crebroque cogitandi atque agendi usu familiares nobis redditas.
Videndum tamen an fieri possit et quomodo ut plus minusve realitatis objectivae sit in mente nostra.
Est et obstupefactio animi, cum in gyrum brevem cogitando saepissime revertimur atque ita videmur diu eadem cogitare. E 2. MORALIA
EXCERPTA ET NOTAE MARGINALES