Series VI Band 4 · No. 474.
De exercitiis spiritualibus
November 1677
November 1677
Novembr. 1677
Regula eorum qui Spiritualia exercitia praescribunt, haec est, ut quoad licet abstineatur a speculationibus id est a contemplationibus a praxi remotis. Sic enim explico; nam contemplationes practicae nihil aliud sunt quam exercitia spiritualia. Et, si ab omni contemplatione esset abstinendum, etiam esset abstinendum ab exercitio spiritus. At dices Exercitium spiritus potest esse exercitium voluntatis sine exercitio intellectus. Respondeo imo voluntatem excitari intellectu boni malique, id est intellectu practico. Quare exercitia spiritualia sunt contemplationes practicae in sacris.
Intelligo per exercitia spiritualia ea quae fiunt in solitudine, non vero exercitia caritatis, justitiae, etc. erga proximum.