Series VI Band 4 · No. 473.

Sensus vitae a rebus

[Oktober 1677 bis September 1680 (?)]

Latin

 [Oktober 1677 bis September 1680 (?)]

Ut in populosis urbibus pretiosissimus est fundus seu locus; ita in vita tempus. Recte Cardanus, si quae per alios commode facere possumus, ac si locupletes scilicet simus, quovis pretio potius redimendam alienam operam, quam impendendam nostram, quia tempus pretio alioqui non emitur. Hic verus est usus divitiarum. Divites possunt videri aliis longius vivere, si sciant uti divitiis. Nam tempus aestimatur a rebus. Et maxime a rerum quae contigerunt varietate. Itaque qui uno anno tantum varietatis gratae expertus est, quantum alius decennio, is annum pro decennio habere potest. Sensus enim vitae a rebus, potius quae nobis ipsis obtingunt quam externis observationibus, motu scilicet coeli, annorum epocha et calendario sumi debet. Huc certe res redit, ut homo varia expertus solo calendario longius se quam alium vixisse, credere prohibeatur. Quid autem calendarii testimonium contra sensum nostrum possit. Certe nihil si sapimus minuit felicitatem. Itaque qui exiguo licet tempore praeclare vixere longissime vixisse videri possunt.