Series VI Band 4 · No. 469.
Summum Bonum (ea quae in potestate)
[1677 bis 1716 (?)]
[1677 bis 1716 (?)]
Summum Bonum (ea quae in potestate)
Summum Bonum est maximum eorum quae in nostra potestate sunt. Nam de his
sermo est, id est maxima perfectio quam obtinere possumus si velimus. Perfectiones
autem quae tempore longo indigent ab externis causis impediri possunt: solum bonorum
quae prorsus in nostra potestate sunt, est, nunc quidem agnoscere se egisse quicquid cum
ratione fieri poterat, id est de se contentum esse. Sed et qui hoc Summum praesentium
bonorum diu possidebit, etiam caeteras perfectiones tempore indigentes nanciscetur:
et eas quae casu obtingunt adhuc facilius obtinebit quam alii, nam et qui cum
ratione alea ludit saepius lucratur.