Series VI Band 4 · No. 452₄.
Auszug aus der Löwener Kontroverse zum Peccatum ignorantiae
Theses sacrae de peccatis ignorantiae cum responso PP. Jesuitarum ad certas
veritates.
Non datur ignorantia invincibilis juris naturae. Ita Gerson de vita spirituali lect. 4. Potest fieri ut quis peccet peccato vero formali theologico etsi simpliciter nesciat, et *proinde actu non advertat se peccare. Imo etsi firmiter ac sine dubitatione judicet se recte facere, imo peccaturum nisi faceret. Item licet Deum ignoret ita ut simpliciter nesciat Deum esse, et proinde actu Deo eo non cogitet quin etiam si firmiter judicet nullum esse Deum.*
Occidentes Stephanum et alios arbitrabuntur obsequium se praestare Deo. Athei dicentes non est Deus non ideo minus corrupti et abominabiles sunt in studiis suis. Apud quosdam omnis ignorantia invincibilis dicitur, ubi hic et nunc non est actualis advertentia.
Responsio Jesuitica Lovanii 18. Aug. 89. defensa:
Non potest quis peccare vere et theologice, nisi aliquam aliquando saltem habuerit obscuram licet dubiamve directam tamen cognitionem Dei.
Almainus in moral. c. 4. prop. 5.: dicit Altissiodorensis quod quolibet qui peccat teneatur scire quod peccat vel dubitare.
Peccare vero peccato formali ac theologico ac si quis sine dubitatione judicet se recte facere durus est sermo et terrore plenus. Probes quicquid est ex bona fide conscientiae peccatum non est, quid faciet judex qui judicat secundum acta et «probat» contra propriam scientiam.
Replicatio seu Theses alterae de peccatis ignorantiae
Videtur antagonista id tantum admittere esse malitiam in peccatis ignorantiae sed non nisi eadem numero quae fuerat in peccato scienter ante commisso, ut qui occidit ex ebrietate, peccatoribus inebrando se praevidens se in ebrietate occisurum ita revera non erunt peccata ignorantiae. Tantum quisque peccat quantum suspicitur se peccare. Sed contra hoc disputat P. Bernardus Epistola celebri 77 contra Abaelardum. S. Hieronymus in dialogo contra Pelagianos et nominatim Coelestium. Ideo damnatus Coelestius in Concilio Palaestinae quia negavit, opera per ignorantiam vel oblivionem seu inadvertentiam facta esse putendum qua consequens ad actum qui peccaminosus fuit.
Almaini verba fefellere virum doctum, ut et Altissiodorensis sunt potius «qualia» ipsi vult qui peccat eum teneri scire quod peccat non est sensus quod ad peccatum necesse sit scire, sed quod obligatus sit scire.
Dicit Antagonista: fieri non potest ut peccet peccato formali et theologico qui Deum *ita ignorat ut simpliciter nesciat Deum esse, multo minus qui Deum ita ignorat, ut firmiter ac sine haesitatione judicet nullum Deum esse.* Sequitur peccatores omnes aequaliter clausione oculorum qui postea peccant licet inaequalia peccata committunt si quidem ratio peccati in illa clausione oculorum consistit. Haereticus superat inquietudinem tanquam tentationem quicquid quis peccat ex ignorantia vel errore animi erit ei confitendum postea, si vera dicit antagonista.
Duplicatio.
Responsio ad Theses alteras de peccatis ignorantiae praeside R. P. Josepho de
Reux. 18 Aug. Lovan. 1689. / unum folium
Thesis 1. invincibilis ignorantia juris naturae excusat a peccato formali.
2. Nullo fundamento asseritur nullam dari ignorantiam invincibilem aliquorum capitum remote vel implexe ad jus naturae pertinentium.
thes. 5. Dantur peccata formalia ignorantiae sed culpabilis tantum.
th. 6. nulla dantur peccata formalia ignorantiae invincibilis
7. ignorantia invincibilis per naturam vincibilis per gratiam ordinariam est simpliciter vincibilis.
th. 8. peccata ignorantia non sunt peccata scientiae quae est sed quae esse per ordinaria auxilia potuit et debuit.
th. 12. peccatum philosophicum formale peccatum est et detestandum non tamen habet omnem malitiam peccati theologici.
th. 13. Atheum inter christianos degentem invincibilem dari, inter barbaros diu talem esse posse non putamus. E 1. MORALIA