Series VI Band 4 · No. 45₂.

Zweiter Ansatz

Latin

ZWEITER ANSATZ

Sapientiam nihil aliud esse arbitror quam Scientiam foelicitatis, Am Rande: Studia ad foelicitatem dirigenda et veram eruditionem (tanquam apparatum ad sapientiam) esse habitum animi plurimis maximeque efficacibus ad bene beateque vivendum notitiis instructi, qui studiorum pariter atque omnis vitae finis semper respiciendus est, ut quando interdum animi gratia per curiosa magis quam utilia vagati aut impetu quodam vel necessitate in diverticula abrepti sumus, mature in viam redeamus. Cum vero maximum nobis sit commercium cum tota rerum natura, multaque nos juvare et laedere possint opus est nobis multiplici cognitione, Am Rande: Multiplici cognitione hominibus opus est et nostrae Mentis, et eorum quae in nos agere aut a nobis pati possunt. Sed maxime expetenda est scientia de universo seu de causis rerum, inprimis vero de autore omnium Deo, a quo ut cuncta alia, ita et foelicitas nostra pendet, deinde de statu aliarum mentium, praesertim cum quibus aliqua est nobis societas, denique de natura corporea variisque corporum qualitatibus. Haec enim omnia ad mala vitanda bonaque procuranda aliquando conferre possunt.

Verum non putandum est omnia quae sciri hominum interest, etiam singulis hominibus cognita esse debere, in tanta enim brevitate vitae, et discendorum multitudine, et humanae Mentis imbecillitate compendio studendum est, utendumque duobus maximis Dei beneficiis, societate hominum sese mutuo in rerum indagatione sublevantium, et monumentis literarum, quibus semel cognita ab oblivione vindicantur.